Arcana Coelestia (Potts) n. 9807

Previous Number Next Number See English 

9807. `Et filios ejus': quod significet Divinum Verum ex Divino Bono procedens, constat ex significatione `filiorum' quod sint {1}vera de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, hic Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quia erant filii Aharonis et per Aharonem ut summum sacerdotem {2}repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, {3}quemadmodum mox supra ostensum est. Quod `filii' sint vera, est quia omnia in Verbi sensu interno spiritualia sunt, et `filii' in sensu spirituali sunt qui nascuntur e novo a Domino, ita qui in veris ex bono sunt, consequenter abstracte a personis, ipsa vera quae ex bono; haec itaque sunt quae per {4}filios Dei, filios regis, et filios regni, in Verbo intelliguntur; sunt etiam filii novae nativitatis seu regenerationis; (s)vera {5}etiam et bona apud hominem regeneratum seu e novo a Domino natum se prorsus habent sicut familiae in ampla et longa serie ab uno patre; sunt quae ibi referunt filios et filias, quae nepotes et neptes, quae generos et nurus, {6}et sic affinitates plurium graduum, {7}ac ita generum; vera et bona ita disposita, sunt quae in spirituali sensu sunt filii, {8}filiae, nepotes, neptes, generi, nurus, verbo, affines varii gradus et inde varii generis {9}; quod generationes spirituales in tali ordine sint, ostensum est per vivam experientiam, et simul dictum quod ideo vera et bona apud hominem regeneratum in tali ordine sint, quia societates angelicae in caelo in tali sunt, (c)ac vera (c)et bona apud hominem societatibus illis correspondent; quapropter etiam homo, cujus vera et bona in tali correspondentia sunt, est caelum in minima forma , n. 9279.(s) Qui scit quod per filios significentur vera {10} et per filias bona, 2 plura arcana in Verbo imprimis prophetico {11}videre potest quae alioquin laterent abscondita; sicut etiam quid in specie intelligitur per Filium hominis, quem Se Dominus saepe {12}in Verbo vocat; quod intelligatur Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, constat a locis ubi nominatur; quae adducere licet, ut simul confirmetur, quod `Filius' sit verum, ut apud Johannem, Turba dixit ad Jesum, Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? quis est hic Filius hominis? respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, xii 34-36;

ex his patet quod per `Filium hominis' simile quod per `lucem' significetur, nam cum quaerebant, Quis hic Filius hominis? respondit Dominus quod Ipse esset lux in quam crederent; quod lux sit Divinum Verum, videantur citata, n. 9548, 9684; ita quoque Filius (x)hominis: 3 apud Lucam, Beati quando odio habebunt vos homines propter Filium hominis, vi 22;

propter Filium hominis' est propter Divinum Verum, quod procedit a Domino; Divinum {13} Verum est omne fidei et amoris in Dominum propter illa `odio haberi' est beatitudo: apud eundem, Venient dies cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc (x)dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate, xvii 22;

`desiderare unum dierum Filii hominis videre' {14}est unum statuum veri Divini quod genuinum; agitur ibi de fine Ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne genuinum verum Divinum; et quia verum Divinum significatur per `Filium hominis,' ideo dicitur, `tunc dicent, Ecce hic aut ecce illic; ne investigate' quod de vero Divino a Domino, non autem de Ipso Domino 4 {15} dici potest: apud eundem, Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra? xviii 8;

{14}hoc est, cum (t)verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur `Filius hominis' etiam hic est Dominus quoad (t)verum Divinum seu (t)verum Divinum procedens a Domino; adventus Domini est 5 revelatio (t)veri Divini in fine Ecclesiae: apud Matthaeum, Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis: tunc apparebit signum; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 27, 30;

`adventus Filii hominis' pro revelatione (t)veri Divini in consummatione saeculi, hoc est, in fine Ecclesiae, `omnes tribus terrae quae tunc plangent' sunt omnia vera et bona fidei et amoris a Domino sic in Dominum in complexu, `nubes caeli, in {16}quibus venturus' est sensus {17}litteralis Verbi, `virtus et gloria' est sensus internus, in quo sensu intime agitur de solo Domino; porro videantur illa explicata 6 n. 4060: similiter alibi apud eundem, Dico vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64:

et apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, (x)xxii 69;

`Filius hominis' pro Divino Vero procedente (c)a Domino, `sedere a dextris potentiae' pro quod {18}Ipsi omnipotentia, nam Divino Bono est omnipotentia per Divinum Verum; (m)quod dicatur quod `ex nunc id visuri essent' significat quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset cum Dominus in mundo vicerat inferna, ac omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat; et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore {19}reciperent, videatur n. 9715;(n) quod `sedere a dextris' {20}sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933 fin., 7518, 8281, 9133, quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, (x)6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643, quod ipsa potentia Divina sit Divinum Verum, n. 6948; `nubes in quibus venturus Filius hominis,' hoc est, Divinum Verum, quod {21}sint Verbum in littera, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781, et quod `gloria' sit ipsum Divinum Verum quale in sensu Verbi interno, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4809, 5922, (x)8267, 9429. Ex his nunc constare potest quid significatur per haec in Apocalypsi, 7 Vidi cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, xiv 14:

et apud Danielem, Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis venit, vii 13:

apud Johannem, Pater dedit Ipsi etiam judicium faciendi, quia Filius hominis est, v 27;

{22}quoniam omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum {23}Domino judicium facere quia Filius hominis est; `Filius hominis' {24} est, ut dictum, Divinum Verum, `Pater' a Quo id procedit, est Divinum Bonum, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897; quia Divino Vero est `judicium facere,' ideo dicitur quod Cum venturus Filius hominis, sedebit super throno gloria Suae, Matth. xix 28, xxv 31:

et quod Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua, {25}xvi 27:

8 apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus semen sunt filii regni, zizania sunt filii mali, xiii 37, 38;

`bonum semen' est verum Divinum, ideo dicitur quod `Filius hominis' id seminet; `filii regni' sunt vera Divina in caelo et in Ecclesia, `filius' enim est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, ac in opposito sensu falsum, quod etiam est `filius mali'; {26} `regnum' est caelum, ut et 9 Ecclesia: apud Johannem, Nemo ascendit in caelum nisi qui e caelo descendit, Filii hominis qui in caelis est, iii 13;

quod `Filius hominis' sit Divinum Verum in caelis, inde patet; nam hoc descendit et sic ascendit, nemo enim ascendere potest in caelum nisi Divinum Verum in illum descenderit e caelo, nam influxus est Divinum non autem vicissim; quia Dominus id verum est, ideo (t)Se vocat `Filium hominis qui in caelis': apud Matthaeum, Filius hominis non habet ubi caput inclinet, viii 20;

`Filius hominis' pro Divino Vero, `non habere ubi caput inclinet' pro quod non locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore. 10 Quod Filius hominis passurus sit, et {27}occideretur, Matth. xvii 12, 22, (x)xx 18, xxvi 2, 24, 45; Marc. viii 31, ix 12, 31; et alibi, involvit quod ita cum Divino Vero actum sit, proinde cum Domino, Qui ipsum Divinum {28}Verum erat, quod etiam Ipse dicit apud Johannem, Ego sum via, et veritas, et vita, xiv 6:

apud Jeremiam, Non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea Filius homini xlix 18, 33:

et apud eundem, In urbibus non habitabit vir ullus, neque {29}transibit per eas Filius hominis, li 43;

qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per `urbes' hic intelligantur urbes, et per `virum' perque `filium hominis' vir et {30} filius; et quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status Ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; `urbes' enim sunt doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 432, (x)2449, 3216, 4492, 4493, `vir' est ipsum ejus verum conjunctum bono, n. 3134, 7716, 9007, ita `filius hominis' est verum {31}. Quia per `filium hominis' significabatur Divinum Verum procedens 11 a Domino, ideo {32}quoque prophetae, per quos id revelabatur, vocabantur filii hominis, prout Daniel viii 17 ibi; et Ezechiel ii 1, 3, 6, 8, iii 1,3,4, 10, 17, 25, iv i, 16, viii 5, 6, 8, 12, 15, xii 2, 3, 9, 18, 22, 27; et pluries alibi. Sicut pleraque in Verbo sensum etiam oppositum habent, ita 12 quoque significatio filii hominis, qui in eo sensu est falsum oppositum vero, ut apud Esaiam, Quid tu quod times {33} ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur, li 12;

`gramen datum filio hominis' est scientificum per quod falsum: apud Davidem, Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus, Ps. cxlvi 3;

`principes' sunt primaria vera, n. 2089, 5044, ita in opposito sensu primaria falsa, et `filius hominis' est ipsum falsum. @1 verum$ @2 repraesentatur$ @3 prout$ @4 filios Regni, filios Dei, et filios Regis$ @5 enim$ @6 verbi inde$ @7 et sic$ @8 nepotes, generi, filiae, neptes$ @9 i, et quoque quae intelliguntur in Verbo prout dictum est$ @10 i ex bono,$ @11 videbit$ @12 vocabat$ @13 i enim$ @14 pro$ @15 i non ita$ @16 qua IT$ @17 literae$ @18 illi$ @19 recipiunt$ @20 id sit$ @21 sit$ @22 quia$ @23 Ipsi$ @24 i enim$ @25 i Matth.$ @26 i et$ @27 occidetur$ @28 est Verum$ @29 transiet$ @30 i ejus$ @31 i fidei$ @32 etiam$ @33 i tibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church