9801. Quantum autem internus homo clausus est versus caelum ad Dominum, tantum in frigore et in caligine est quoad illa quae caeli sunt; et tunc quantum externus homo apertus est versus mundum, tantum cogitat falsum et vult malum, ac ita insanit; lux enim mundi apud illum exstinguit lucem caeli, et ignis vitae mundi exstinguit ignem vitae caeli.