9783. `Ad ascendere faciendum lucernam jugiter': quod significet inde fidem, et per illam a Domino intelligentiam veri et sapientiam boni, constat ex significatione `lucernae' quod sit fides ac inde intelligentia veri et sapientia boni, de qua n. 9548; quod `lucerna' sit fides, est quia Divinum Verum procedens a Domino est lux in caelis; ea lux recepta ab angelis ibi, aut ab homine, est instar lucernae, illuminat enim omnia mentis et dat intelligentiam et sapientiam; lux recepta est fides. Sed sciendum quod fides non sit lucerna, seu {1} illuminet mentem, nisi illa sit ex charitate, ita nisi illa sit charitas; se habet cum fide et charitate sicut cum vero et bono; verum est forma boni seu bonum formatum ut appareat in luce {2}, ita fides est forma charitatis seu formata charitas; ad fidem etiam pertinet verum, et ad charitatem bonum; quod enim verum est, id creditur et (x)fit fidei, et quod bonum est, hoc amatur et fit charitatis; ipsum verum et bonum (m)quod amatur est proximus, et amor ejus est charitas.(n) @1 i non$ @2 formatum bonum$