Arcana Coelestia (Potts) n. 9780

Previous Number Next Number See English 

9780. `Et accipiant ad te oleum olivae': quod significet bonum charitatis et fidei, constat ex significatione `olei olivae' quod sit bonum amoris caelestis, de qua n. 886, hic autem bonum amoris spiritualis, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei; quod hoc bonum hic per `oleum olivae' significetur, est quia erat pro luminari seu candelabro, et per `candelabrum' significatur caelum spirituale, n. 9548; caelum spirituale in terra est Ecclesia spiritualis; `oleum' et `olea' significant in Verbo {1} tam bonum caeleste quam bonum spirituale, bonum caeleste, ubi agitur de regno seu Ecclesia caelesti, et bonum spirituale, ubi agitur de regno seu Ecclesia spirituali; distinguuntur illa regna seu illae Ecclesiae per bona; bona regni seu Ecclesiae caelestis sunt bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, et bona regni seu Ecclesiae spiritualis sunt bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei, n. 9741; de his bonis et inde veris agitur in Verbo ubivis, nam Verbum est doctrina boni, est enim doctrina amoris in Dominum et amoris erga proximum, Matth. xxii 34-39; et omne bonum est amoris, etiam bonum fidei, nam hoc ex bono amoris existit, et non absque eo. [2] Quia Verbum est doctrina boni, idcirco ut Verbum intelligatur, sciendum est quid bonum; et nemo scit quid bonum nisi {2} vivat in bono secundum Verbum; cum enim vivit in bono secundum Verbum, tunc Dominus insinuat bonum {3} in vitam ejus; inde homo appercipit illud et sentit illud, proinde capit illud quale est; alioquin non apparet, quia non appercipitur; inde constare potest in quo statu sunt qui modo sciunt ea quae in Verbo, et persuadent sibi quod ita sit, et non faciunt illud; sunt illi in nulla cognitione de bono, consequenter in nulla de vero, nam verum noscitur ex bono, et nusquam absque bono, nisi sicut scientificum nullius vitae, quod in altera vita perit. [3] Quod `oleum' et quoque `oliva' sint {4} bonum, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Sachariam, Vidi candelabrum auri, duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecyti et una ad sinistram ejus; hi sunt duo filii olei stantes juxta Dominum totius terrae, iv 2, 3, 14;

`duae oleae et duo filii olei' sunt bonum amoris in Dominum, quod a dextra Ipsius, et bonum charitatis erga proximum, quod ad sinistram {5}: similiter apud Johannem, Duo testes prophetabant dies (x)mille ducentos sexaginta; hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi 3, 4;

`duae oleae {6} et duo candelabra' sunt eadem illa bona, quae {7} quia sunt a Domino, vocantur {8} `duo testes': [4] apud eundem, Audivi vocem in medio quattuor animalium, dicentem, Oleo et vino ne damnum inferas, Apoc. vi 6;

`oleum' pro bono amoris et charitatis, `vinum' pro bono et vero fidei {9}: apud Esaiam, Dabo in deserto cedrum Schittae, et (x)myrtum et lignum olei, xli 19:

apud Jeremiam, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum, et ad oleum, xxxi 12:

apud Joelem, Devastatus est ager, luxit terra quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 10:

apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, et exundant torcularia mustum et oleum, ii 24:

[5] apud Moschen, Dabo pluviam terrae vestrae in tempore suo, ut colligas frumentum tuum, mustum tuum, et oleum tuum, Deut. xi 14;

dicitur {10} hic frumentum, mustum, et oleum, sed quod illa non intelligantur, constare potest unicuivis qui expendit, Verbum enim, quia Divinum, est spirituale, non mundanum, ita non agit de frumento, musto, et oleo terrae, quatenus inserviunt corpori pro cibis, sed quatenus inserviunt animae, nam omnes cibi in mundo in Verbo significant cibos caelestes, sicut etiam panis et vinum in Sancta Cena; quid in allatis locis significant `frumentum et mustum,' videatur n. 3580, 5295, 5410, 5959; quid `oleum' inde patet. [6] Similiter se habet cum omnibus illis quae Dominus cum fuit in mundo, locutus est, sicut quod de Samarita, quod ille ad vulneratum {11} a latronibus accedens obligaverit ejus vulnera, et infuderit oleum et vinum, Luc. x 33, 34; hic non intelligitur oleum et vinum {12}, sed bonum amoris et charitatis, per `oleum' bonum amoris, et per `vinum' bonum charitatis (o)et fidei, agitur enim de proximo, ita de charitate erga illum {13}; [7] quod `vinum' id sit, videatur n. 6377: similiter quae Dominus locutus est de decem virginibus, quarum quinque acceperunt lampades, et non simul oleum, et quinque etiam oleum, et quod hae in caelum admissae, illae vero rejectae, Matth. xxv 3, 4, seq.; `oleum in lampadibus' est bonum amoris et charitatis in veris fidei, {14} `virgines quae acceperunt lampades et non oleum' sunt qui audiunt Verbum, legunt illud, et dicunt se credere, et tamen propterea nihil boni {15}faciunt,et si faciunt non est ex amore boni aut veri, sed ex amore sui et mundi. [8] Quia oleum significabat bonum charitatis, ideo etiam inungebantur oleo aegroti, et sanabantur, ut legitur de Domini discipulis, qui exeuntes ejecerunt daemonia, et unxerunt oleo multos infirmos, et sanaverunt Marc. vi 13 apud Davidem, Pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit Ps. xxiii 5;

`pinguefacere oleo caput' pro donare bono caelesti: apud Moschen, Jehovah cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, Deut. xxxii 13;

ibi de antiqua Ecclesia; `sugere oleum e saxo petrae' pro imbui bono per vera fidei: [9] apud Habakuk, Ficus non florebit, nec proventus in vitibus; mentietur opus oliva, et agri non ferent cibum, iii 17;

hic non ficus, nec vites, nec oliva, nec agri intelliguntur, sed caelestia quibus correspondent; quod etiam quisque ex se agnoscere potest qui agnoscit quod Verbum de talibus quae (o)sunt caeli et Ecclesiae, ita quae (t)sunt animae, agat; at qui non cogitant nisi de mundanis, terrestribus, et corporeis, illa non vident, immo nec videre volunt, dicentes secum, Quid spiritualia? quid caelestia? ita quid victus caelestes? quod sint talia quae intelligentiae et sapientiae, quidem sciunt cum dicitur, sed quod sint fidei et amoris, non volunt; causa est quia talibus non imbuunt vitam, et inde non usque in intelligentiam et sapientiam veritatum et bonitatum caelestium perveniunt: [10] apud Ezechielem, Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, vestivi te acupicto; vestes tuae byssus, sericum, et acupictum; similam, et mel, et oleum comedisti: sed sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti imagines, et oleum Meum et suffimentum Meum dedisti coram illis, xvi 9, 10, [13,] 18;

quis non videre potest quod ibi non intelligantur vestes ex acupicto, byssus et sericum {16}, nec quod oleum, mel, simila, sed quod Divina quae caeli et Ecclesiae sunt? nam agitur de Hierosolyma, per quam intelligitur Ecclesia; et ideo per illa quae memorantur, intelliguntur talia quae Ecclesiae sunt; quod per singula aliquod {17} speciale Ecclesiae, constat, nam in Verbo, quod Divinum, nullum verbum est vanum; quod Hierosolyma (x)sit Ecclesia, videatur n. 3654; quid porro {18} `acupictum,' n. 9688, quid `byssus,' n. 5319, 9469, quid (x)`simila,' n. 2177, quid `mel,' n. 5620, 6857, quid `lavare aquis,' n. 3147, 5954 fin., (x)9088, et quid `abluere sanguines,' n. 4735, 9127: [11] apud Hoscheam, Ephraim pascens ventum, foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 2 [A.V. 1];

haec prorsus non intelliguntur nisi sciatur quid {19} Ephraim, quid Assyrius, et quid Aegyptus; describitur tamen ibi intellectuale hominis Ecclesiae, quod per ratiocinia ex scientificis pervertitur, Ephraim enim est intellectuale illud, n. 3969, 5354, 6222, 6238, 6267, Assyrius ratiocinatio, n. 1186, et Aegyptus scientificum, n. 9391; inde `oleum in Aegyptum deferre' est bonum Ecclesiae (o)ita conspurcare. [12] Quod Dominus tam saepe ascenderit montem Olivarum, Luc. xxi 37, xxii 39, erat {20} quia `oleum' et `oliva' significabat bonum amoris, et quoque `mons,' n. 6435, 8758; causa erat quia in Domino cum in mundo, omnia repraesentativa caeli erant; universum enim caelum per illa Ipsi adjungebatur; quapropter quicquid agebat et quicquid locutus est, erat Divinum et caeleste, et ultima erant repraesentativa; mons Olivarum repraesentabat caelum quoad bonum amoris et charitatis {21}, ut quoque constare potest apud Sachariam, Jehovah exibit et pugnabit contra gentes; stabunt pedes Ipsius in die illo super monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae; et (x)diffindetur mons Olivarum, ut pars ejus versus ortum et versus mare valle magna, et recedet pars montis versus septentrionem, et pars ejus versus meridiem, xiv 3, 4;

[13] agitur ibi de Domino ac Ipsius adventu; per `Montem Olivarum' significatur bonum amoris et charitatis, ita Ecclesia, nam bona illa faciunt Ecclesiam; quod Ecclesia recederet a gente Judaica et instauraretur apud gentes, significatur per quod mons ille diffinderetur versus ortum, versus mare, et versus septentrionem et meridiem; simile quod per Domini verba apud Lucam, Vos eritis dejecti foras, contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei, xiii 28, 29;

in sensu universali per quod `Jehovah exibit et pugnabit contra gentes, et stabunt pedes (m)Ipsius super monte Olivarum qui ante facies Hierosolymae' intelligitur quod Dominus ex Divino Amore pugnaturus esset contra inferna, `gentes' enim sunt mala quae ab infernis, (o)n. 1868, 6306, et `mons Olivarum, super quo pedes' est Divinus Amor.(n) @1 in Verbo significat$ @2 i qui$ @3 bonum insinuatur a Domino$ @4 sit$ @5 i Ipsius$ @6 i sunt$ @7 haec et ea$ @8 dicuntur$ @9 i inde$ @10 nominantur$ @11 percussum$ @12 i in vulnera$ @13 charitate erga proximum$ @14 i oleum est id bonum,$ @15 i volunt et$ @16 byssu et serico$ @17 aliquid$ @18 i sit$ @19 i significat$ @20 i causa$ @21 fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church