Arcana Coelestia (Potts) n. 978

Previous Number Next Number See English 

978. Quid internus homo et quid externus pauci si ulli, hodie norunt; putant esse unum et eundem, et quidem imprimis ex causa quia ex proprio se agere bonum et cogitare verum credunt; proprium hoc secum habet: sed internus homo ita distinctus est ab externo sicut est caelum a terra: tam eruditi quam non eruditi, cum reflectunt, non alium conceptum habent de interno homine quam quod sit cogitatio, quia intus est; et de externo homine, quod sit corpus et ejus sensuale et voluptuosum, quia extus; sed cogitatio quam putant esse interni hominis, non est interni; apud internum hominem non sunt nisi bona et vera quae sunt Domini, et in interiore homine implantata est conscientia a Domino; et usque mali, immo pessimi, habent cogitationem, et qui absque conscientia sunt, etiam habent cogitationem; inde constat quod cogitatio hominis non sit interni hominis sed externi: quod corpus, et ejus sensuale et voluptuosum, non sit externus homo, constat ex eo quod similiter apud spiritus, qui nullum corpus habent quale dum vixerant in mundo, aeque sit externus homo. [2] Sed quid internus homo et quid externus, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quod apud unumquemvis hominem sit caeleste et spirituale quod correspondet caelo angelico; et quod sit rationale quod correspondet caelo spirituum angelicorum; et quod sit interius sensuale quod correspondet caelo spirituum: tres enim caeli sunt, totidem apud hominem; qui caeli distinctissimi inter se sunt; inde est quod homo post mortem, cui conscientia, primum sit in caelo spirituum, postea a Domino elevetur in caelum spirituum angelicorum, demum in caelum angelicum, quod nusquam fieri posset nisi apud eum totidem caeli forent quibus et quorum statui correspondere possit; inde mihi constare potuit quid constituit internum et quid externum hominem; internum hominem formant caelestia et spiritualia; interiorem seu medium rationalia; externum sensualia non corporis sed a corporeis; et ita non solum apud hominem sed etiam apud spiritum. [3] Ut cum eruditis loquar, haec tria se habent sicut finis, causa et effectus; notum est quod nusquam dari queat aliquis effectus nisi sit causa, et nusquam aliqua causa nisi sit finis; effectus, causa et finis inter se ita distincta sunt sicut exterius, interius et intimum: proprie homo sensualis, hoc est, qui ex sensualibus cogitat, est externus homo; et proprie homo spiritualis et caelestis est internus homo; at homo rationalis est medius inter utrumque; per hunc seu per rationale fit communicatio interni hominis cum externo. Scio quod haec pauci capiant, ex causa quia in externis vivunt et ab externis cogitant; inde est quod quidam se brutis similes faciant et credant quod moriente corpore prorsus morituri sint: sed cum moriuntur, tunc primum incipiunt vivere; tunc qui boni sunt, in altera vita primum vivunt vitam sensualem in mundo seu caelo spirituum, dein vitam interiorem sensualem in caelo spirituum angelicorum, demum vitam intime sensualem in caelo angelico; haec vita seu angelica est vita interni hominis, de qua vita nihil fere dici potest quod capi queat ab homine; [4] regenerati modo scire possunt quod sit, si reflectunt, ex bono et vero et ex pugna; est enim vita Domini apud hominem, nam Dominus per internum hominem operatur bonum charitatis et verum fidei in ejus externo homine; quod inde ad perceptionem venit in ejus cogitatione et affectione est commune quoddam, in quo innumerabilia, quae ab interno homine veniunt, quae homo nusquam percipit prius quam in caelum angelicum venit; de hoc communi quale sit, videatur quod ab experientia n. 545. Sed haec quae dicta sunt de interno homine, quia supra captum plurium, non necessaria sunt ad salutem; modo sciant quod internus homo et externus sit; et agnoscant et credant quod omne bonum et verum sit a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church