9685. Et mensam dabis ad latus septentrionis': quod significet bonum in obscuro, constat ex significatione `mensae super qua panes facierum' quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527, panes enim sunt bonum caeleste, quod a Domino, n. 9545; et ex significatione `septentrionis' quod sit obscurum quoad vera fidei, de qua n. 3708; et quia {1} verum in obscuro est, ideo etiam bonum in obscuro est, nam in spirituali regno Domini bonum apparet per verum, et verum appercipitur ut bonum cum ab intellectu in voluntatem venit; hoc bonum est bonum charitatis erga proximum, et vocatur bonum spirituale; (m)aliter in regno caelesti Domini, ibi bonum non apparet bonum per verum, sed percipitur ex ipso bono;(n) inde constare potest cur mensa illa ad latus versus septentrionem posita fuit {2}, et candelabrum ad latus versus austrum; sed videantur quae de his mox supra {3} n. 9684 dicta et ostensa sunt. @1 uno cum I, una cum T$ @2 sit$ @3 d nunc supra i supra$