9680. `Et distinguat velum vobis {1} inter sanctum et inter sanctum sanctorum': quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione `sancti' quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione `sancti sanctorum' quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit {2} bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo {3}, et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375. [2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, {4} sanctum sanctorum; testimonium (o)enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris {5} conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino {6} conjuncti sunt per bonum fidei {7}, quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam {8} bono {9} charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum (o)dicatur sanctum sanctorum. [3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum {10} sanctum sanctorum, constat apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum (o)Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, ix 24:
(m)et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et (x)glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, (x)xv 4;(n) ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, {11} Esai. i 4, v 19, 24, x 20, xii 6, xvii 7, xxix 19, xxx 11, 12, 15, xxxi 1, xxxvii (x)23, xli 14, 16, 20, xliii (x)3, 14, xlv 11, lx 9, 14; Jer. (x)l 29, li 5; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi (x)22; Ps. lxxviii 41; Ps. lxxxix (x)19 [A.V. 18]; 2 Reg. xix 22; et alibi. Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat (o)Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso {12}, post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit. @1 distinguet vobis Velum IT$ @2 et illud$ @3 in medio coelo est bonum internum ibi$ @4 i dicitur$ @5 Ipsi amore but bono is written above amore$ @6 Ipsi$ @7 fide but bono written above$ @8 i in$ @9 i , quod vocatur bonum$ @10 inde quod sit Ipse$ @11 i Redemptor, Salvator, regenerator$ @12 quod a Domino$