968. Quidam e mundo secum traxerunt illam ideam quod cum diabolo non loquendum, sed quod fugiendus; sed instructi sunt quod ne hilum noceat eis quos Dominus tutatur, si vel circumfunderentur toto inferno tam extus quam intus, quod a multa et prodigiosa experientia mihi datum nosse, sic ut demum nihil timerem ne quidem pessimos e turba infernali, quin cum illis loquerer; quod etiam concessum, ut scirem quales essent. Illis qui mirati sunt quod loquerer cum iis, porro dicere datum, quod non solum hoc mihi nihil noceat, sed etiam quod ii diaboli sint in altera vita qui homines fuerunt, et qui cum vixerunt in mundo, in odiis, vindictis et adulteriis vitam transegerunt, et quidam tunc prae aliis aestimati; immo quod quidam inter eos sint quos cognovi in vita corporis; quodque diabolus nihil aliud significet quam talem inferni turbam: et praeterea quod homines, dum vivunt in corpore, apud se habeant ad minimum binos spiritus ab inferno, praeter quod etiam binos angelos e caelo qui spiritus infernales apud malos regnant, sed apud bonos subjugati sunt et servire coguntur: ita quod falsum sit, quod putent aliquem diabolum ab initio creationis fuisse, alium quam qui homines fuerunt tales. Cum haec audiverunt, stupefacti sunt, et fassi quod prorsus aliam opinionem de diabolo et turba diabolica habuerint.