Arcana Coelestia (Potts) n. 9674

Previous Number Next Number See English 

9674. `Et dabis illud super quattuor columnas schittim': quod significet bonum meriti, quod solius Domini, conjungens et sustentans constat ex significatione `quattuor' quod sint conjunctio, de qua n 1686, 8877; quod `quattuor' sint conjunctio, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis exsurgit, et per numeros multiplicatos idem significatur quod per numeros simplices ex quibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod duo sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423; ex significatione `columnarum' quod sint sustentatio, de qua sequitur; et ex significatione `ligni schittim' quod sit bonum meriti, quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit unicum bonum quod regnat in caelo, videatur n. 9486, ita quoque quod sustentat caelum {1}. Quod `columnae' significent sustentationem, est quia sustentabant velum, sicut asseres etiam ex lignis schittim cortinas {2} habitaculi, n. 9634. [2] Per `columnas' in spirituali sensu significantur illa quae sustentant caelum et Ecclesiam, quae sunt bona amoris et {3} bona fidei (o)a Domino; haec per `columnas' significantur apud Davidem, Ego rectitudinibus judicabo; liquescentes terrae, et omnes habitatores ejus, Ego firmabo columnas ejus, Ps. lxxv [3,] 4 [A. V. 2,3]:

apud Hiobum, Deus Qui tremefacit terram e loco suo, eo {4} ut columnae ejus contremiscant, ix 6;

`columnae terrae' pro bonis et veris {5} quae sustentant Ecclesiam, nam `terra' in Verbo est Ecclesia, n. 9325; (o)quod non telluris columnae sint quae contremiscent, patet: {6} apud Johannem, Qui vicerit, eum faciam columnam in templo Dei Mei, et foras non exibit amplius; et scribam super eo nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei, novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, Apoc. (x)iii 12;

`columna in templo' pro bonis et veris Ecclesiae, quae (o)etiam sunt `nomen Dei,' et `nomen urbis novae Hierosolymae' {7}; quod `nomen Dei' sit omne bonum et verum Ecclesiae, seu omne in complexu per quod colitur Dominus, videatur n. 2724, 3006, 6674, 9310. @1 illud$ @2 aulaea$ @3 i inde$ @4 ita$ @5 bonis i illis$ @6 i et$ @7 i tum nomen novum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church