Arcana Coelestia (Potts) n. 9659

Previous Number Next Number See English 

9659. `Et erunt octo asseres, et bases eorum argento': quod significet omnimodam sustentationem a bono, et per verum [quod] ex bono, constat ex significatione `octo' quod sint {1} omnimodum, de qua sequitur, ex significatione `asserum' quod sint {1} bonum sustentans, de qua n. 9634, ex significatione `basium ex argento' quod sint {1} sustentatio per verum (o)quod ex bono, de qua n. 9643. [2] Quod octo sint omnimode, est quia per illum numerum significatur idem quod per duo et per quattuor, nam ab illis in se multiplicatis exsurgit, et per duo ac {2} quattuor significatur conjunctio ad plenum, n. 5194, 8423, 8877, et inde quoque plenum, n. 9103, proinde omnimodum, nam quod plene est, id etiam omnimode est; per octo etiam significatur plenum et omnimodum ex eo, quia per septimanam significatur integra periodus a principio ad finem, n. 2044, 3845, inde per diem octavum status plenus, a quo dein fit {3} novum principium; inde erat quod masculi octo dierum circumciderentur, Gen. xvii 12, xxi 4; per circumcisionem enim significabatur purificatio ab amoribus spurcis per verum fidei, n. 2039, 2046 fin., 2799, 3412, 3413, 4462; praeputium correspondebat conspurcationi boni per illos amores, n. 4462, 7045, 7225, et gladius petrarum, quo circumcisio peragebatur, significabat verum fidei per quod purificatio, n. 2039 fin., 2046 fin., 2799, 7044. [3] Plenum et omnimodum per octo post septem etiam significatur apud Micham, Aschur cum venerit in terram nostram, et calcaverit palati nostra, tunc constituemus super eum septem pastores et octo principe hominum, et pascent terram Aschuris gladio, et liberabit ab Aschure, v 4, 5 [A.V. 5, 6];

`Aschur' pro ratiocinatione de bonis et veris Ecclesiae ex propria intelligentia; liberatio totalis seu omnimoda a falsitate inde {4} significatur per `octo principes hominum qui destruent'; `principes hominum' sunt primaria vera boni {5}. [4] Quod octo sint plenum et omnimodum, etiam constat ab experientia de intromissione et receptione societatum in caelum, de qua videatur n. 2130; societates primum receptae apparebant usque a duodecim, et postea usque ad octo; qui enim intromittuntur et recipiuntur in caelum, sunt qui (m)purificati a terrestribus, ita ab amoribus illorum et dein instructi; `per numerum octo tunc significabatur plenum {6}.(n) [5] Simile significatur per octo alibi in Verbo, ut per quod porticus portae a domo esset octo ulnarum, et quod octo gradus essent a domum {7}, apud Ezechielem xl 9, 31, 41; agitur ibi de nova domo, per quam significatur Nova Domini Ecclesia; vera ducentia ad bonum et bono (o)ad vera significantur per porticum et per gradus. [6] Qui non scit quod numeri in Verbo involvant res (t), nusquam aliud comprehendere potest quam quod mensurae et numeri, ubi de tabernaculo, {8} de templo Salomonis, (c)et dein de (o)nova domo, deque novo templo, (o)et de nova terra, apud Ezechielem agitur, nihil rei et sic nihil sancti significent {9}, cum tamen in Verbo nulla vocula vana est; expendat qui intelligentiam habet, `mensuras' et `numeros' apud Ezechielem a cap. xi ad cap. xlviii; tum `mensuras' et `numeros' apud Johannem in Apocalypsi xxi, ubi etiam dicitur, quod (o)angelus mensus sit murum novae Hierosolymae, centum quadraginta quattuor cubitorum, et quod illa mensura sit {10} hominis, hoc est, angeli, ibid. vers. 17:

etiam alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus {11} sescenta sexaginta sex, Apoc. (x)xiii 18;

praeter {12} multis in locis alibi; quod omnes numeri in Verbo res significent, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175, (a)7973, et in locis {13} ubi ostensum quid aliqui numeri in specie significant. @1 sit$ @2 i per$ @3 nam a statu pleno fit tunc$ @4 Before totalis$ @5 vera ex bono$ @6 similiter per octo, per quem numerum status plenus significabatur$ @7 gradus ad domum essent octo$ @8 i ac postea$ @9 involvant$ @10 i mensura$ @11 i est$ @12 etiam$ @13 praeter alibi pluries,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church