9641. `Et facies asseres habitaculo viginti': quod significet bonum sustentans caelum omnimode et prorsus, constat ex significatione `asserum habitaculi' quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, et ex significatione `viginti' quod sint plenum, ita omnimode et prorsus; quod viginti id sint, est quia numeri multiplicati idem significant cum simplicibus (c)a quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973, ita numerus viginti idem cum decem et cum duobus ex quibus in se ductis {1} exsurgit; quod decem sint plenum et omne, videatur n. 3107, 4638, pariter duo, n. 9103, 9166. @1 ductus AI$