Arcana Coelestia (Potts) n. 9632

Previous Number Next Number See English 

9632. `Et tegumentum pellibus melium desuper': quod significet extra illum [ex bono externo], nempe ambitum ex veris quae ex bono externo, constat ex significatione `tegumenti' quod sit ambitus, ut mox supra n. 9630, et ex significatione `pellium' quod sint vera externa de qua n. 9471, et ex significatione `melium' quod sint {1} bona, de qua etiam n. 9471. Haec quae de habitaculo, ejus tentorio, et hujus binis tegumentis, hactenus dicta sunt, ulterius explicare supersedetur, quoniam talia sunt quae propter ignorantiam aegre caderent in (o)cogitationis ideam, nam ubi ignorantia, ibi caecitas, ita non receptio lucis, proinde non idea illius rei {2}; pauci enim, si ulli sciunt {3}, quod caelum repraesentetur et sic describatur per habitaculum, quodque externum ejus per tentorium cum ejus binis tegumentis; quod illa ignorentur, est causa quia vix aliquis scit quod caelestia significentur per omnia quae in Verbo, (m) ita quod sensus internus, qui spiritualis, sit in singulis ibi; et quod ille sensus non appareat in littera, sed solum ex littera illis qui de correspondentiis(n) instructi sunt, et tunc, cum legunt Verbum, in illustratione sunt a Domino; immo vix aliquis scit quod homo qui in bono amoris et fidei est sit caelum in minima forma, et quod is tam quoad sua interiora quam quoad sua exteriora correspondeat caelo, n. 9276 {4}; si haec nota fuissent, potuissent eruditi in orbe Christiano qui de formis corporis humani sibi aliquam cognitionem {5} compararunt, in aliqua luce intellectuali, proinde in aliqua idea esse de caelo, et tunc capere {6} quaenam in caelo repraesentantur per arcam, (o)ejus propitiatorium, et cherubos super illo; quaenam per mensam super qua panes facierum, perque candelabrum, et per altare aureum pro suffitu {7}; tum quaenam repraesentantur per habitaculum, ejus aulaea, asseres, et bases, et dein per tentorium, et per bina ibi tegumenta {8}; similia enim apud hominem in ejus internis et externis occurrunt, et quoque in materiali forma sistuntur in ejus corpore, quibus interna ad amussim correspondent; nam nisi externa, quae sunt corporea, non {9} ad amussim corresponderent internis, quae sunt intellectualia et voluntaria, non foret aliqua vita in corpore {10}, ita nec aliqui actus correspondentes. [3] Dicitur quod similia in tabernaculo quae apud hominem, occurrant, quoniam repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496;(n) in externis apud hominem sunt quattuor tegumenta, quae omnia interiora ambiunt et concludunt, quae pelles et cutes vocantur; hae quibus internis correspondent, videantur {11} ab experientia n. 5552-5559, 8980; similia {12} repraesentata sunt in {13} tegumentis quae expansum tabernaculi constituebant; inde {14} intellectus aliquam lucem de formis caeli faenerari potest; sed usque lux illa exstingueretur apud omnes illos qui non cognitionem distinctam de illis {15} quae in corpore humano sunt {16} habent, et qui non simul cognitionem distinctam de spiritualibus quae fidei et de caelestibus quae amoris, quibus illa correspondent. Quia haec et illa apud plerosque in umbra, immo in caligine sunt, non solum ex non cognitione sed etiam ex non fide, ideo illa ulterius explicare supersessum est, caderent enim, ut supra dictum est, in nullam ideam, ob nullam intellectualem lucem in talibus. @1 i externa$ @2 nulla intellectualis lux, ita nulla idea$ @3 norunt$ @4 (m)cognitionem habent et cum legunt Verbum, in illustratione sint a Domino:(n) imo ne quidem quod homo qui in bono amoris et fidei est, sit coelum in minima forma, et quod is quoad sua interiora et quoad exteriora correspondeat coelo$ @5 notionem$ @6 inde$ @7 super quo suffitus$ @8 tegumenta super illo$ @9 o T$ @10 externis quae sunt corporis$ @11 videatur IT$ @12 eadem haec$ @13 i quatuor$ @14 i itaque$ @15 singulis$ @16 existunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church