9627. `Et redundans superfluum in aulaeis tentorii': quod significet procedens, constat ex significatione `superflui redundantis' quod sit procedens, de qua sequitur, et ex significatione `aulaeorum tentorii' quod sint vera ex bono externo (o)caelesti, quae constituunt externum caeli, `quod significatur per `tentorium,' n. 9615 {1}. Quod `redundans superfluum ex aulaeis' sit procedens, est quia id per continuum ab ipso expanso procedit. @1 tentorium enim est externum coeli, n. 9615, et aulaea sunt vera quae id coelum constituunt, n. 9615$