9616. `Undecim aulaea facies illa': quod significet omnia vera ex quibus, constat ex significatione `undecim' quod sint omnia, de qua sequitur, et ex significatione `aulaeorum ex capris' quod sint vera ex bono caelesti externo, de qua mox supra n. 9615. Quod undecim sint omnia, est quia decem aulaea constituebant ipsum tentorium, et undecimum redundabat ut superfluum super posteriora habitaculi, ut constare potest a vers. 9, 12, 13 seq.; quod decem sint omnia, videatur n. 4638, 9595.