9598. `Opere {1}excogitatoris facies illa': quod significet intellectuale, constat ex significatione {1}'excogitatoris' quod sit intellectuale, hoc enim cogitat {2}et ex cogitato facit; quod sit intellectuale, cui sapientia, intelligentia, et scientia, {3}constat in sequentibus, ubi id dicitur de Bezaleel, Vocavi nominatim Bezaleelem, et implevi eum spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, ad excogitandum cogitationes, ad faciendum in auro, in argento, et in aere, et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura lignorum ad faciendum in omni opere excogitationis, Exod. xxxi 2-5, (x)xxxv 30-33. Quod intellectuale significetur, etiam constat ex illis quae mox supra n. (x)9596 ostensa sunt. @1 d artificis i excogitatoris cp p. 88 notes 1 and 2$ @2 seu$ @3 constant I$