9583. Quod ita esset, etiam confirmabatur; quidam enim spiritus qui in comitatu erant, quibus non permissum fuit transire, cum ad magnum illud interstitium venerunt, coeperunt clamare valde quod pereant, erant enim sicut illi qui in agone cum morte luctantur; quare ab illa parte voraginis illius subsistebant, nec ulterius transferri potuerunt; igneus enim fumus exhalatus ex voragine occupabat illos, ac ita cruciabat. Fumus igneus est falsum ex malis concupiscentiarum; ita id falsum apparet.