9581. Quod ita factum sit, illi qui in sensualibus corporeis sunt, et ex illis cogitant, non induci possunt ad credendum; causa est quia sensualia corporea non possunt capere progressiones absque spatiis; at usque illi qui ex sensuali spiritus sui aliquantum remoto seu subducto a sensuali corporis, ita interius in se, cogitant, induci possunt et capere, quoniam in idea cogitationis eorum non est spatium, nec tempus, sed pro illis talia ex quibus spatia et tempora; pro his itaque sint haec quae sequuntur de telluribus in caelo astrifero, et non pro illis, nisi tales sint ut se instrui patiantur.