9556. `Tres calami candelabri ex latere ejus uno, et tres calami candelabri ex latere ejus altero': quod significet plenum quoad bonum et verum, constat ex significatione `trium' quod sint plenum, de qua n. 2788, 4495, 7715, 9198, ex significatione `calamorum candelabri' quod sint vera ex bono, et inde potentia, de qua supra n. 9555, et ex significatione `ex latere uno et ex latere altero' quod sint {1}ex bono et inde vero; nam per illa quae in dextro latere corporis sunt significantur bona, et per illa quae in sinistro vera inde, {2}prout faciei pars dextra et sinistra; oculus dexter et sinister, auris dextra et sinistra, pes dexter et sinister, similiter {3} reliqua in corpore. @1 bona et inde vera$ @2 ita$ @3 i per$