Arcana Coelestia (Potts) n. 9552

Previous Number Next Number See English 

9552. '{1}Malogranata ejus': quod significet scientifica boni, constat ex significatione `malogranatorum' quod sint scientifica boni; sunt scientifica boni et scientifica veri, illa significantur per malogranata et haec per flores quibus circumdabatur et ornabatur candelabrum. Quod scientifica boni per `malogranata' significentur, constat ex locis alibi ubi nominantur, ut apud Moschen, Terra tritici et hordei, et vitis et ficus et malogranati, Deut. viii 8:

et apud Haggaeum, Non adhuc semen in horreo, et usque ad vitem, et ficum, et malogranatum? ii 19;

`triticum, {2} hordeum, et semen in horreo' significat caelestia interna et externa, `vitis, ficus, et malogranatum' spiritualia et naturalia in suo ordine, quorum ultima sunt scientifica, {3}quae naturalis et sensualis 2hominis, quapropter malogranatum ultimo loco (x)nominatur {4}: apud Zephaniam, Jehovah perdet Aschurem, requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tum {5}platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, ii 13, 14;

`platea et anataria in malogranatis' pro falsis mali in scientificis boni: apud Amos, Vidi Dominum stantem super altari, Qui dixit, Percute malogranatum ut contremiscant postes; hoc est, divide eos in capite omnes; postrema eorum gladio occidam, ix 1;

'percutere malogranatum' pro destruere scientifica boni per falsa mali; `postes' dicuntur tunc `contremiscere' quia `postes' sunt vera naturalis n. 7847; `postrema gladio occidere' pro destruere sic ultima, `gladius' enim est verum pugnans contra falsum et destruens illud, ac vice versa, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294. @1 Heb (kaphtor) = a round or spherical knob, malum oblongum Sch$ @2 i et$ @3 quare$ @4 i, scientifica sunt naturalis et sensualis hominis, quae sunt ultima$ @5 platea Heb (qa'ath), anataria Heb (qippodh). The meaning of each Hebrew word is uncertain.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church