9549. `Auro puro' : quod significet [quod] ex bono caelesti, constat ex significatione `auri' quod sit bonum amoris seu bonum caeleste, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917. Hic paucis {1}dicetur cur candelabrum esset ex puro auro: per `candelabrum' significatur Divinum Spirituale seu Divinum Verum, quod a Domino in caelo et in Ecclesia, n. 9548; hoc quia existit a Divino Bono, ideo candelabrum ex auro erat, nam, ut dictum est, `aurum' significat bonum; hoc patet amplius ex influxu Domini in caelos; intimum seu tertium caelum est caeleste, medium seu secundum est spirituale; influit Dominus per caelum caeleste, quod in bono amoris in Ipsum est, in caelum spirituale, quod in vero fidei in Ipsum est; inde {2}constat cur candelabrum totum esset ex puro auro, ut quoque decem candelabra in templo a Schelomone exstructo, 1 Reg. vii 49; videatur etiam infra n. 9550 et 9568. @1 dicendum est,$ @2 patet$