9529. `Duo cubiti longitudo ejus': quod significet omne quoad conjunctionem cum bono, constat ex significatione `duorum' quod sint conjunctio, et quod sint omnia et singula; quod sint conjunctio, videatur n. 1686, 5194, 8423, et inde omnia et singula, n. 9166; et ex significatione `longitudinis' quod sit bonam, de qua n. 9487; inde per `duorum cubitorum longitudinem' significatur omne quoad conjunctionem cum bono. Per conjunctionem cum bono intelligitur conjunctio receptaculi, quod per mensam significatur, cum bono amoris, quod per panes facierum super mensa, de quibus infra; receptaculum enim accommodatum erit rebus quae recipiendae, et res recipiendae se referunt ad bonum et ad verum; accommodatio et inde conjunctio describitur per numeros, per quos designatur longitudo et latitudo; quod res per numeros designentur in Verbo, videatur n. 9488.