Arcana Coelestia (Potts) n. 9527

Previous Number Next Number See English 

9527. `Et facies mensam': quod significet receptaculum caelestium [quae boni amoris], constat ex significatione `mensae' quod sit caelum quoad receptionem talium quae a Domino ibi, quae sunt bonum amoris et bonum fidei, et inde beatitudo et felicitas; haec per `mensam' significantur, quia per cibos significantur caelestia quae sunt boni amoris et fidei, ac inde sapientia et intelligentia, quae in communi loquela etiam cibi caelestes vocantur, et quoque per cibos in Verbo intelliguntur, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 4459, 4792, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003; haec etiam aliquoties in caelo sistuntur repraesentative per mensam super qua cibi omnis generis; inde patet quod per `mensam' significetur receptaculum caelestium, ita caelum quoad receptionem talium quae a Domino; haec quoque per `mensam' significantur {1} apud Lucam, Jesus dixit, Dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, xxii [29,] 30: et apud Matthaeum, Multi ab oriente usque {2}et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo in regno caelorum, viii 11:

{3}tum apud Davidem, Non timebo mihi malum, dispones ante me mensam coram inimicis meis, pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit; bonum et misericordia sequentur me, Ps. xxiii 4-6. `Mensa' autem in sensu opposito significat receptaculum talium quae in inferno: apud Esaiam, Aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant judicio; omnes mensae sunt plenae vomitu, quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum, xxviii 7, 8 [,9]:

{4}apud eundem, Vos qui deseritis Jehovam, qui disponitis Gadi mensam, et impletis menio libamen, lxv 11:

et {5}apud Davidem, Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt me aceto; fiet mensa eorum coram illis in laqueum, Ps. lxix 22, 23 [A.V. 21, 22]. @1 i in sequentibus locis, ut$ @2 ab AI$ @3 et$ @4 i et$ @5 Before apud Esaiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church