9525. `Omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis': quod significet cultum Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione `praecipere' cum a Jehovah Moschi, quod sint illa quae cultus, nam omnia quae Jehovah praecepit Moschi ad filios Israelis, erant talia quae concernebant cultum, et a repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 9340, hic Ecclesia spiritualis repraesentata, nam omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt erant externa quae repraesentabant interna Ecclesiae, non autem ipsa interna in sua essentia, de qua re videantur citata n. 9320 fin.