95. Agitur hic de vita hominis externi, in binis prioribus versibus de vita ejus fidei seu intellectus, in hoc de vita ejus amoris seu voluntatis: prius externus homo non obsequi et servire voluit interno sed continue pugnavit contra illum, quare tunc externus non fuit homo; nunc autem cum factus caelestis, externus incipit obsequia praestare et servire interno, et fit quoque homo, et quidem per vitam fidei et vitam amoris; vita fidei praeparat eum, vita amoris facit ut sit homo.