Arcana Coelestia (Potts) n. 9477

Previous Number Next Number See English 

9477. `Ephodo et pectorali': quod significet quae integumento caelestibus externis et internis, constat ex significatione `ephodi: quod sit id quod tegit bonum caeleste; per Aharonem enim ut {1}pontificem repraesentabatur Dominus quoad bonum amoris, per vestes ejus, et imprimis per ephodum, repraesentabatur verum fidei quod ex bono amoris; bonum amoris est caeleste, et verum fidei est tegumentum ejus, nam vera tegunt bona; {2}quapropter vera per vestes significantur i Verbo, n. 4545, (x)5248, 5319, 5954, 9093, 9212; caelestia enim qua sunt boni amoris {3}in caelo repraesentantur nuda, quapropter illi qui e regno caelesti Domini sunt apparent nudi, qui autem e regno spirituali sunt, qui sunt qui per vera fidei introducti sunt a Domino in bonum charitatis, apparent vestibus induti; hoc regnum est infra regnum caeleste, et quod infra est, tegumentum est superiori, inferius enim est exterius, et superius est interius, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; inde patet quid per `ephodum' significatur cum per Aharonem Dominus quoad Divinum Caeleste; quod sacerdotes repraesentaverint Dominus quoad Divinum Bonum, et quod reges quoad Divinum Verum, videatur n. 6148; at sciendum quod per ephodum significatum sit tegumentum caelestibus externis, et per pectorale tegumentum caelestibus internis sed de his plura in sequentibus, ubi de ephodo, et de pectorali, in quo Urim et Thumim, dicetur. @1 Summum Sacerdotem$ @2 quapropter etiam vera repraesentantur per vestes in altera vita, et significantur per vestes in Verbo$ @3 After quapropter illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church