Arcana Coelestia (Potts) n. 9468

Previous Number Next Number See English 

9468. `Et coccineum dibaphum': quod significet amorem mutuum, constat ex significatione `coccinei et dibaphi' quod sit verum caeleste, quod idem est cum bono amoris mutui; sunt duo regna in quae caelum angelicum distinctum est, regnum caeleste et regnum spirituale; in utroque est internum et externum, internum in regno caelesti est bonum amoris in Dominum, et externum est bonum amoris mutui; hoc bonum est quod per `coccineum dibaphum' significatur, per `coccineum' ipsum bonum et per `dibaphum' verum ejus; in regno autem spirituali internum est bonum charitatis erga proximum, et externum est bonum oboedientiae ex fide. Quod `coccineum dibaphum' sit bonum amoris mutui et ejus verum, est ex apparentia ejus in altera vita; cum enim sphaera illius boni et veri sistitur visibilis in caelo infimo, tunc apparet illa colore coccineo; {1}nam quod ex caelesti caelo defluit et apparet infra, hoc trahit colorem ex flammeo, et infra (x)fit coccineum ex candore lucis caeli medii quod transit; inde est quod dibaphum coccineum inter alios colores {2} adhibitum fuerit super aulaeis habitaculi, Exod. xxvi 1, super velo ante arcam, Exod. xxvi 36, super tegumento pro ostio tentorii, Exod. xxvi 36, super tegumento ad portam atrii, Exod. xxvii 16, super ephodo, Exod. xxviii 6, super balteo, Exod. xxviii 8, super pectorali judicii, Exod. xxviii 15, super fimbriis pallii ephodi, Exod. xxviii 33. Quod `coccineum dibaphum' significet bonum amoris mutui, 2 quod est bonum externum regni {3}seu Ecclesiae caelestis, patet ex eo quod pannus coccinei dibaphi expanderetur super mensa, ubi panes facierum, et dein operiretur tegumento pellis melis, Num. iv 8; intima enim quae regni {3}seu Ecclesiae caelestis, significabantur per illa quae super mensa, {4} praecipue per panes, exteriora autem per illa quae tegebant; inde quoque est quod in tali ordine recenseantur illa quae colligerentur, nempe intima {5}primum, quae erant hyacinthinum et Purpura; exteriora secundo, quae erant coccineum dibaphum, linum byssinum, et lana caprarum, et prorsus externa ultimo, quae erant pelles arietum rubrorum et pelles melium; similiter in sequentibus ubivis. Quoniam bonum externum caeleste et ejus verum per `coccineum 3 dibaphum' significatur, ideo Verbum quoad sensum externum et inde doctrinale per id exprimitur; causa est quia Verbum est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, et id apparet ut lux flammea in intimo caelo, et ut lux candida in medio; ita exprimitur Verbum et doctrinale ex Verbo in Libro 2 Samuelis, Lamentatus est David lamentationem super Schaule et super Jonathane, et inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum: filiae Israelis, super Schaule flete, qui amicivit vos dibapho cum deliciosis, qui imposuit ornatum auri super vestem vestram, i 17, 18, 24;

4 'amicire dibapho' pro instruere de veris quae boni amoris mutui, ita de veris ex origine caelesti; agitur in prophetico illo de doctrina fidei separata a doctrina amoris et charitatis, nempe quod vera per illam separatam exstinguantur, at quod per hanc seu per doctrinam amoris et charitatis restaurentur; per Philisthaeos enim, a quibus occisi fuerunt Schaul et Jonathan, significantur illi qui in doctrina fidei separat (d)a doctrina amoris et charitatis sunt, n 3412, 3413, 8093, 8096, 8099, 8313, et per `docere filios Jehudae arcum' significatur instruere illos qui in bono amoris et charitatis de veris doctrinae; quod `fili Jehudae' sint qui in bono amoris {6}, videatur n. 3654, 3881, 5583, 5603 5782, 5794, 5833, 6363, et quod 'arcus' sit doctrina veri, n. 2686, 2709:

5 apud Jeremiam, Tu ergo vastata, quid facies si indueris te dibapho, si ornaveris te ornatu auri? frustra pulchram reddes te, iv 30;

agitur ibi de Ecclesia vastata; `induere se dibapho et ornare se ornatu auri' est docere vera doctrinae ex origine caelesti, et bona vitae, proinde vera et bona ex Verbo: similiter apud eundem, Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super coccino, amplexi sunt sterquilinium, Threni iv 5;

`educari super coccino' pro ab infantia instrui in bono amoris mutui ex Verbo. 6 Quoniam illa quae sunt Verbi in sensu externo, apparent in caelo colore coccineo, ex causa de qua supra, ideo qui sensum (t)Verbi externum applicant ad confirmanda {7}falsa ex malis amoris sui et mundi, ita quae sunt contraria veris et bonis amoris in Dominum et amoris mutui, dicuntur induti purpura et coccino; externa enim quia ex Verbo, ita apparent, sed interna sunt profana; talia per `coccinum' significantur apud Johannem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae; erat induta purpura et coccino, Apoc. xvii 3, 4;

ibi de Babylone, per quam intelligitur religio {8} qua profanantur sancta Verbi per applicationem ad falsa faventia diabolicis amoribus, qui sunt amores sui et mundi, ita ad dominandum in caelis et in terris: etiam alibi apud eundem, Urbs magna, quae induta byssino et purpureo et {9}coccino, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii 16;

ideo etiam inter merces Babylonis recensentur byssus, purpura, coccinum, Apoc. xviii 16. Quoniam externum Verbi colore coccineo apparet in caelo, et 7 quoniam ex caelo est influxus in memoriam hominis, in qua illa quae ex Verbo tali colore apparent, ideo coccineum adhibebatur {10}circa recordationes rei, {11}ut apud Moschen, {12}Filii Israelis facient sibi peniculamentum super alae vestium, et {13}dabunt super peniculamentum alae filum {14}hyacinthinum; ut per id recordarentur omnium praeceptorum Jehovae, et facerent illa, Num. xv 38, 39. Ex eadem causa etiam sollemne fuit antiquis temporibus, cum 8 significativa in usu fuerunt, alligare filum coccineum propter rei memoriam seu recordationem, sicut legitur de Perez filio Thamaris, super cujus manu obstetrix ligavit dibaphum, Gen. xxxviii 28, 30; et de meretrice Rachab, quae in fenestra ligavit filum coccineum, ut exploratores recordarentur promissi, Jos. ii 18, (x)21. Quoniam homo a malis et falsis abduci nequit quam {15}per vera et 9 bona quae apud hominem ex Verbo, ideo in mundationibus leprae adhibebatur lignum cedri, {16}coccinum, et hyssopus, Lev. (x)xiv 4-7, 49-52; lepra enim est verum profanatum, ita falsificatum, n. 6963, mundari ab illis est abduci per vera et bona quae ex Verbo; {17}similiter adhibebatur coccinum ad aquas separationis et expiationis ex vacca {18}rubra, Num. xix 6; aquae separationis et (x)expiationis etiam significabant purificationem et abductionem a malis et falsis per vera et bona ex Verbo. 10 Sicut pleraque in Verbo (t)sensum oppositum habent, ita quoque dibaphum et coccineum, et tunc significant falsa et mala veris et bonis illis contraria, ut apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut dibapha, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut coccinum, sicut lana erunt, i 18;

{19}hoc similiter se habet sicut cum rubro, cum sanguine, cum flamma cum igne, quae in genuino sensu significant bona amoris et fidei, in opposito autem mala illis contraria. @1 quod enim$ @2 i etiam$ @3 et$ @4 i et$ @5 primo$ @6 i mutui$ @7 mala et falsa$ @8 i in$ @9 coccineo$ @10 ad memorias seu$ @11 sicut$ @12 Quod filii Israelis facerent$ @13 darent$ @14 coccineum AI$ @15 per Verbum et per influxum in bona et vera, quae apud hominem ex illo, ideo in mundationibus leprae apud hominem et in domo,$ @16 coccineum$ @17 similiter ad parandas$ @18 rufa$ @19 similiter se cum his$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church