9460. `A cum omni viro quem sponte movit cor ejus': quod significet quod omnia ex amore, ita ex libero, constat ex significatione `quem sponte movit cor' quod sit ex libero; quod sit ex amore, est quia omne liberum est amoris, nam quod homo ex amore facit, hoc ex libero facit; quod `cor' sit amoris quia voluntatis, videatur n. 7542, 8910, 9050, 9113, 9300, et quod omne liberum sit amoris seu affectionis, n. 2870-2893, 3158, 9096; {1}inde quod cultus erit ex libero, n. 1947, 2880, 2881, 7349. @1 et$