9456. SENSUS INTERNUS
Vers. 1, 2. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Loquere ad filios Israelis, et accipiant Mihi collectam, a cum omni viro quem sponte movit cor ejus, accipiatis collectam Meam. `Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo' significat informationem de sanctis caeli quae repraesentanda: `loquere ad filios Israelis' significat Ecclesiam repraesentativam: '{1} accipiant Mihi collectam' significat interiora cultus quae repraesentarentur, quae sunt requisita: `a cum omni viro quem sponte movit cor ejus' significat quod omnia ex amore, ita ex libero: `accipiatis collectam Meam' significat requisita ad cultum. @1 i et$