9432. `Et vocavit ad Moschen in die septimo': quod significet [adventum Domini] cum verum conjunctum bono, constat ex significatione `diei septimi' quod sit alter status, quando verum conjunctum est bono, seu quando homo in bono est, de qua videantur quae nunc supra n. 9431 dicta sunt.