Arcana Coelestia (Potts) n. 9429

Previous Number Next Number See English 

9429. `Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai': quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione `gloriae Jehovae' cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione `montis Sinai' quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam (c)et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit `gloria'; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi. Hoc intelligitur per `gloriam' in pluribus locis in Verbo, ut quod 2 visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. xxiv 30; Luc. xxi 27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. xxiv 26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. xxv 31; `sedere super throno gloriae' est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. ix 30 [, 31]; quod `Moscheh et Elias' ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; {1}id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32;

`glorificari in Deo' est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud {2}eundem cap. xii 28. 3 Per `gloriam' significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 3, 5;

ibi de Adventu Domini, ubi `gloria Jehovae quae revelabitur' est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum (d)est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, i 1, 4, 9, 14;

`Verbum' ibi est Divinum Verum, similiter `lux,' inde patet quid sit `videre gloriam Ipsius'; quod Dominus non in alia gloria {3}in mundo 4 apparuerit praeter cum transformatus, notum est: {4}pariter alibi apud {5}Johannem, Haec (x)dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, xii 41, 43, 46;

etiam hic `gloria Domini' et `gloria Dei' pro Divino Vero, et `gloria hominum' pro falso: apud Esaiam, Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 1-fin.;

ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria: apud 5 eundem, Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, lix 19, 20;

(t)ibi etiam de Domino; `nomen Jehovae' pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem, Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6, 8;

hic quoque de Domino, ubi `lux gentium' est Divinum Verum quod ab Ipso, `gloriam non alteri dare' est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque (m)apud eundem, Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, xlviii (x)11:(n) pariter alibi apud Esaiam, 6 Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia {6}tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 8:

apud eundem, Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, lxvi 18:

apud eundem, Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, xxiv 23 apud Moschen, Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv (x)20, 21;

in illis locis {7}de Domino agitur, et `gloria' ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam, Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, vi 1-3:

apud Davidem, Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. xix 2 [A.V. 1]:

et apud eundem, Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. cii 16, 17 [A.V. 15, 16]:

7 in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae (x)adferent gloriam et honorem suum in eam, xxi 23-25;

`sancta Hierosolyma' pro nova Ecclesia, `gloria Dei' pro Divino Vero a Domino ibi, similiter `lux Ipsius in qua ambulabunt,' `reges terrae qui adferent gloriam' pro illis {8} qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per `gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai'; videatur etiam n. 8427. @1 pariter$ @2 Johannem$ @3 cum in mundo after Dominus$ @4 et quoque$ @5 Eundem$ @6 mea AI$ @7 etiam de Domino$ @8 i in Ecclesia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church