Arcana Coelestia (Potts) n. 9420

Previous Number Next Number See English 

9420. `Et ascendit Moscheh ad montem Dei': quod significet {1}versus caelum, constat ex significatione `montis Sinai,' qui hic est `mons Dei,' quod sit lex seu Divinum Verum {2}quod a Domino, ita Verbum quale est in caelo, proinde {3}etiam caelum, de qua n. 8399, 8753, 8793, 8805. Quod revelatio facta sit super monte, et quod mons ille dicatur `mons Dei,' est quia `mons' significat caeleste (x)amoris, quod est bonum, et inde caelum, (c)et in supremo sensu Dominum, n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 8327, ac `mons Dei' Divinum Verum a Divino Bono Divini Amoris Domini, n. 8758; Dominus enim in Verbo `Deus' dicitur a Divino Vero, et `Jehovah' a Divino Bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7010, 7268, 8192, 8301, 8988, 9167, inde est quod dicatur mons Dei. Quod `mons Sinai' sit lex seu Divinum Verum procedens a 2 Divino Bono Domini, ita Verbum, et in supremo sensu {4} Dominus, constat apud Davidem, Terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo, hic Sinai coram Deo, Deo Israelis. Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. lxviii 9, 18 [A.V. 8, 17];

quod `terra et caeli' sint externum et internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 2117, 2118 fin., 3355, 4535, et quod `currus' sit doctrina, n. 2760, 5321, 8146, 8148, 8215, inde `currus Dei' sunt doctrinalia seu vera Divina qualia in caelis; inde patet quod per `hic Sinai coram Deo, Deo Israelis,' et per `Sinai in sanctuario,' significetur lex seu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in supremo sensu Dominus in caelo: in Libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli (x)stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt coram Jehovah, hic Sinai coram Jehovah, v (x)4, 5;

etiam `hic Sinai' pro Divino Vero procedente a Divino Bono Domini: pariter apud Moschen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. xxxiii 2. @1 d ad i versus cp n. 9413$ @2 After Verbum$ @3 etiam altered to quoque$ @4 i Ipse$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church