9417. `Et legem et praeceptum': quod significet verum in communi et in particulari, constat ex significatione `legis' quod sit verum in communi, et ex significatione `praecepti' quod sit verum in particulari; in Verbo distinguitur inter praecepta, judicia, et statuta, et per `praecepta' intelliguntur illa quae sunt vitae, per `judicia' quae sunt status civilis, et per `statuta' quae sunt cultus, n. 8972; sed omnia illa communi voce vocantur lex, et singula quae legis sunt vocantur praecepta, prout ex pluribus locis in Verbo constat; inde est cum dicitur `lex et praeceptum,' quod intelligatur verum in communi et in particulari.