Arcana Coelestia (Potts) n. 9415

Previous Number Next Number See English 

9415. `Ascende ad Me in montem, et esto ibi': quod significet praesentiam Domini apud illos per intermedium, constat ex significatione ascendere {1} quod sit elevatio versus superiora, hoc est, interiora, de qua n. 3084, 4539, 4959, 5406, 5817, 6007, ac inde conjunctio cum illis, n. 8760, 9373; quod sit praesentia Domini, est quia dicitur, `ascende ad Me in montem, et esto ibi,' per `Jehovam' enim, ad Quem ascenderet, intelligitur Dominus, videatur supra n. 9414, et per `montem Sinai' significatur Verbum quod a Domino, ita in quo Dominus, n. 8399, 8753, 8793, 8805, proinde etiam caelum, nam Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et caelum est receptaculum veri Divini, ita Ipsius Domini, ut prius saepe ostensum est; inde patet quod per `ascendere ad Jehovam in montem{2}' significetur praesentia Domini; quod sit apud populum per intermedium, est quia Moscheh nunc repraesentat populum ut caput, et sic ut medians, ut mox supra n. 9414 {3}dictum est. {4}Praesentia Domini apud illos per intermedium dicitur quia 2 Dominus se sistit praesentem apud hominem, non autem homo apud Dominum, {5}omne enim bonum quod amoris et verum quod fidei venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ab homine; quapropter est praesentia Domini apud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, apud illos qui fide et amore recipiunt verum Divinum quod ab Ipso. Quod Dominus veniat ad illos, et non vicissim, docet Ipse Dominus apud Johannem, Qui diligit Me Verbum Meum servat, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus, xiv 23:

{6}apud eundem, Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 5:

et apud eundem, Non potest homo {7}facere quicquam nisi sit datum illi e caelo iii 27. @1 i ad Jehovam$ @2 i et esse ibi$ @3 ostensum videatur$ @4 Praesentia Domini apud illos per intermedio dicitur, quia Dominus praesens est apud hominem altered to Dominus enim se praesentem apud illos per intermedium apud hominem sistit, non autem homo apud Dominum$ @5 omne enim verum quod fidei, et omne bonum quod amoris et charitatis, venit a Domino et prorsus nihil boni et veri ejus ab homine, quapropter est praesentia Domini apud illos qui admittunt Ipsum, hoc est, recipiunt fide et amore Verum Divinum, quod ab Ipso, quod etiam Dominus docet$ @6 i et$ @7 Gk (lambanein) = to receive$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church