9407. `Sicut opus [lapidis] sapphiri': quod significet ibi translucidum a veris internis, et omnia a Domino, constat ex significatione `operis sapphiri' quod sit quale sensus litteralis Verbi, cum in eo appercipitur sensus internus, ita cum Divinum Verum procedens a Domino, quale est in caelo, translucet; Verbum enim est Divinum Verum procedens a Domino, quod in sua origine est Divinum, et in progressu per caelos in intimo caelo est caeleste, in secundo seu medio est spirituale, in primo seu ultimo est spirituale naturale, {1}et in mundo est naturale et mundanum, tale est in sensu litterae qui pro homine; inde patet quod hic sensus, {2}qui est ultimus in ordine, contineat in se sensum spiritualem et caelestem, ac intime ipsum Divinum; et quatenus hi sensus in ultimo seu litterali continentur, et apparent illis qui spiritualiter capiunt Verbum, ideo repraesentatur ille per `opus sapphiri,' quod transmittit radios lucis caelestis {3}seu translucet. Ut aliqua idea de translucentia illa sistatur, sit loquela humana 2 pro exemplo: illa in prima sua origine est finis quem homo manifestare per loquelam vult; hic finis est amor ejus, nam quod homo amat, hoc pro fine habet; ex illo fluit cogitatio hominis, et tandem loquela; quod ita sit, quisque qui {4}bene reflectit scire et appercipere potest; quod finis sit primum loquelae, constat ex communi regula quod omni intelligentiae insit finis, et quod absque fine non sit intelligentia; et quod cogitatio sit alterum loquelae ex primo illo fluens, {5} nam loqui absque cogitatione et cogitare absque fine, nemo potest; {6} quod inde sequatur loquela vocum, et quod haec sit ultimum, quod proprie loquela vocatur, notum est; quia ita est, homo qui attendit ad loquelam alterius non attendit ad voces seu verba loquelae sed ad sensum ex illis qui est cogitationis ejus qui loquitur; et qui sapiens est attendit ad finem propter quem ita ex cogitatione locutus est, hoc est, quid intendit et quid amat; haec tria sistuntur in loquela hominis, quibus loquela vocum inservit pro ultimo plano. Ex hac comparatione idea {7}potest haberi de Verbo in littera, 3 hoc enim non aliter attenditur et appercipitur in caelo quam solet cogitatio hominis quae sistitur per loquelam vocum, et in intimo caelo, quam solet intentio seu finis; {8}(m){9}ast differentia est quod sensu' litterae Verbi cum legitur ab homine, non audiatur nec appercipiatur in caelo, sed modo sensus internus, quoniam in caelo percipitur modo spirituale et caeleste Verbi, non autem naturale ejus; transit sic unus sensus in alterum, {10}quia correspondent, et Verbum per mera Correspondentia scriptum est;(n) inde patet quid intelligitur cum de Verbo, per translucidum, quod significatur per `opus sapphiri.' 4 Sed qui non intellectualiter potest cogitare, hoc est, abstracte a materialibus, haec non capere potest, ne quidem quod dari possit alius sensus in Verbo quam qui exstat in littera; si ei dicitur quod insit sensus spiritualis qui est veri, et in hoc sensus caelestis qui est boni, et quod hi sensus transluceant e sensu litterali, stupescet primum, ac postea rejiciet sicut (x)nullum, et tandem subsannabit; quod tales sint hodie in (t)orbe Christiano', imprimis eruditi mundi, per vivam experientiam ostensum est; tum quod sapientiores aliis {11}se' venditent, qui contra illud verum ratiocinantur, quam qui affirmant illud; cum tamen eruditio (d)in primaevis temporibus, quae aurea et argentea vocata sunt, fuerat ita loqui et ita scribere ut non attenderetur ad sensum litterae aliter quam ut {12} ex illo transluceret {13} sapientia recondita, ut constare potest manifeste ex libris vetustissimis, etiam apud gentiles, et quoque a reliquiis in eorum linguis; scientia enim eorum praecipua {14} fuit scientia correspondentiarum et scientia repraesentationum, quae scientiae hodie inter res deperditas sunt. 5 Quod sub pedibus Domini apparuerit sicut opus sapphiri, et hoc significet translucentiam Verbi in sensu litterae, est quia `lapis' in genere significat verum, et `lapis pretiosus' verum translucens a Divino Domini; quod `lapis' in genere significet verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609, 8940-8942, et quod `lapis pretiosus' verum translucens a Divino Domini; hoc significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thumim vocatum est, n. 3862, 6335, 6640; 6 similiter apud Ezechielem, Plenus sapientia et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas, (x)tarshish, shoham, et jaspis, sapphirus, (x)chrysoprasus, smaragdus, et aurum; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis in die quo creatus es, xxviii 12, 13, 15;
ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni interiores, n. 1201; intelligentia et sapientia ejus qualis fuerat in ejus infantia seu primo aevo, describitur per lapides illos pretiosos; `dies quo creatus' significat statum primum cum regenerati, `creatio' enim in Verbo est regeneratio seu nova hominis creatio, n. 16, 88: similia per `lapides pretiosos' significantur apud Johannem, 7 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso exornata: {15}fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolitus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, [Apoc.] xxi 19, 20;
agitur ibi de sancta Hierosolyma descendente e caelo, per quam intelligitur nova Ecclesia apud gentes, postquam {16} hodierna quae in orbe nostro Europaeo, vastata est; `lapides pretiosi qui fundamenta' sunt vera Divina in ultimo ordinis translucentia. Verum Divinum in ultimo ordinis translucens, quod est Verbum 8 in littera, imprimis significatur per `sapphirum,' ut apud Esaiam, Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce {17}dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta (t)tua ponam in sapphiris, liv 11;
ibi quoque agitur de Ecclesia quae successura priori, quae intelligitur per `desolatam cui multi filii prae-maritatae,' vers. 1; `disponere lapides' pro vera Ecclesiae, `fundamenta in sapphiris' pro vera in ultimis translucentia: simile per `sapphirum' significatur apud 9 Jeremiam, Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni iv 7;
`Naziraei' in sensu repraesentativo significabant Dominum quoad Divinum Naturale, n. 3301, 6437, inde quoque Divinum Verum procedens ab Ipso in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae; `crines' enim, qui hic intelliguntur per `Naziraeos,' et dicuntur `albi prae nive et candidi prae lacte,' significant verum in ultimis, n. 3301, 5247, 5570, `albedo et candor' {18}praedicantur de vero, n. 3301, 5319, `ossa quae rubuerunt' sunt vera scientifica, quae ultima, ac reliquis: inserviunt pro servis, n. 6592, 8005, `rubor' praedicatur de bono amoris quod in veris, n. 3300; inde patet quod `sapphirus' sit verum 10 in ultimis a veris internis translucens: apud Ezechielem, Super expansum quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis super illo sedentis, i 26, x 1;
`cherubi' sunt custodia et providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus nisi per bonum, n. 9277 fin., `thronus super quo aspectus hominis' est Divinum Verum a {19}Divino Bono Domini, n. 5313, 6397, 9039; inde patet quod `lapis sapphirus' sit verum translucens a veris internis, nempe `lapis' verum et `sapphirus' translucentia. 11 {20}Quod omnia Verbi transluceant a Domino, est quia Divinum Verum quod a Domino, est unicum ex quo omnia; quod enim (t)est primum, hoc in sequentibus et derivatis est unicum, quoniam ex illo sunt et existunt; et Divinum Verum est Dominus; quapropter etiam in Verbi sensu supremo agitur de solo Domino, de Ipsius amore, providentia, regno in caelis et in terris, imprimis de Ipsius Humani glorificatione. 12 {21}Quod Divinum Verum sit Ipse Dominus, {22}patet ex eo quod quicquid procedit ab aliquo est ipse, sicut quod procedit ab homine dum loquitur aut agit, {23}est ex ejus voluntario et intellectuali; ac voluntarium et intellectuale facit vitam hominis, ita ipsum hominem; homo enim non est homo ex forma faciei et corporis sed ex intellectu veri et voluntate boni; inde constare potest quod id quod procedit (c)a Domino sit Dominus; quod id sit Divinum Verum, in praecedentibus saepius ostensum est. 13 Sed qui non scit arcana caeli, credere potest quod cum Divino Vero quod procedit a Domino, (x)non aliter se habeat quam sicut cum loquela quae procedit ab homine; ast non est loquela, sed Divinum implens caelos, sicut est lux et calor e sole implens mundum; hoc illustrari potest per sphaeras quae procedunt ab angelis in caelo, de quibus n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, 2401, 4464, 5179, 6206 fin., 6598-6613, (a)7454, 8063, 8630, 8794, 8797, quae quod sint sphaerae veri fidei et boni amoris a Domino, in locis illis ostensum videatur; sphaera autem Divina quae procedit a Domino, quae vocatur Divinum Verum, est universalis, ac, ut dictum, implet universum caelum, ac facit omne vitae ibi; apparet ibi coram oculis sicut lux, quae non modo illuminat visum sed etiam mentes; eadem etiam est, quae apud hominem facit intellectum; (m)hoc intelligitur apud Johannem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, et mundus per Ipsum factus est, i 4, 9, 10;
agitur ibi de Divino Vero, quod ibi vocatur Verbum, et quod Divinum Verum seu Verbum sit Ipse Dominus.(n) Illa lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ab 14 antiquis descripta est per circulos radiosos coloris aurei circum caput et corpus Dei repraesentati ut homo, nam antiqui non aliter perceperant Deum quam sub humana forma. Cum homo in bono est et ex bono in veris, tunc (x)elevatur ille 15 in Divinam illam lucem, et secundum quantum et quale boni in interiorem; inde (x)illi illustratio communis in qua a Domino videt innumerabilia vera quae percipit ex bono; et tunc a Domino ducitur ad appercipienda et imbuenda illa quae {24}ei conveniunt, et hoc quoad singularissima ordine, sicut {25}ejus vitae aeternae conducit; (m)quoad singularissima dicitur {26}quoniam universalis providentia Domini est universalis quia in singularissimis, {27}nam singularia simul vocantur universale, n. 1919 fin., 6159, 6338, 6482, 6483, 8864, 8865.(n) @1 at$ @2 quia$ @3 d seu i et$ @4 bene reflectit altered to potest reflectere$ @5 i notum est omnibus,$ @6 i et$ @7 possit capi cum$ @8 The following sentence to be found in m of A is marked for insertion after sapphiri in line 7.$ @9 sed usque$ @10 quoniam$ @11 Before sapientiores$ @12 i qui$ @13 i in$ @14 i tunc$ @15 fundamenta I$ @16 i haec$ @17 disponens$ @18 praedicatur IT$ @19 Domino$ @20 The first half of subsection 11 (i.e. as far as et existunt) appears in A after subsection 14. An incompleted sentence at the end of the whole in A may be compared with the second half of subsection 11. The incompleted sentence is...in supremo sensu agit de solo Domino, ac de Ipsius Humani glorificatione, de Ipsius Amore, Providentia, ac Regno in coelis et in terris$ @21 quod Divinum Verum sit altered to praeterea Divinum Verum est$ @22 nam quod$ @23 quia procedit$ @24 ipsi$ @25 vitae ejus in aeterna$ @26 quia$ @27 nam singularissima simul etiam vocantur universale, quod absque illis non datur, videatur$