Arcana Coelestia (Potts) n. 9400

Previous Number Next Number See English 

9400. `Et dixit, Ecce sanguis foederis': quod significet per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra, constat ex significatione `sanguinis' quod sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, de qua supra n. 9393, 9399, et ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua etiam supra n. 9396; quod sit conjunctio cum caelo et cum terra, est quia Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini transit per caelos usque ad hominem, et in via accommodatur unicuivis caelo, et ultimo ipsi homini; Divinum Verum in nostra tellure est Verbum, n. 9350-9362, quod tale est ut quoad omnia et singula sensum internum habeat, qui pro caelis est, et denique sensum externum, qui est sensus litterae, qui pro homine; inde patet quod per Verbum sit conjunctio Domini cum caelis et cum mundo, n. 2143, 7153, 7381, 8920, (x)9094 fin., 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9396. Inde concludi pro certo potest quod absque Verbo in hac tellure 2 nulla conjunctio caeli, ita nulla conjunctio Domini, cum homine foret; et si nulla conjunctio, genus humanum {1}in hac tellure prorsus interiret; nam quod interiorem vitam hominis facit est influxus veri Divini a Domino, est enim illud ipsa lux quae illuminat visum interni hominis, hoc est, intellectum ejus, et est calor caelestis, qui inest luci illi, qui est amor, {2}qui accendit et vivificat voluntarium interni hominis; quapropter absque luce illa et calore illo {3}occaecaretur et frigesceret internum hominis et moreretur, non secus ac externum hominis si foret absque calore et absque (x)luce {4}solis mundi; sed hoc ut paradoxon appariturum est illis qui non credunt Verbum tale esse, {2}etiam illis qui credunt vitam inesse homini ut ejus propriam, et non jugiter influere per caelum a Domino; {5}quod vita hominis non sit in ipso sed quod a Domino influat, videatur n. 4249, (x)4882, 5147, 5150, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, (x)6598-6626, 6982, 6985, 6996, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9223, 9276 {6}, et quod {7}Ecclesia Domini, per universum orbem sparsa, sit coram Domino sicut unus homo, n. 9276, similiter ac caelum, quod inde Maximus Homo vocatur; et quod Ecclesia ubi est Verbum, sit sicut cor et pulmo in illo homine, et quod omnes extra Ecclesiam inde vivant, sicut membra, viscera, et organa reliqua corporis (c)ex corde et pulmone, n. 2054, 2853, (x)7396. @1 hic$ @2 et$ @3 frigesceret et occaecaretur$ @4 ex sole$ @5 sed videantur quae de influxu vitae a Domino$ @6 i ostensa sunt$ @7 Ecclesia Domini per universum orbem sparsa, sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church