Arcana Coelestia (Potts) n. 9392

Previous Number Next Number See English 

9392. Vers. 6-8. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. `Et accepit Moscheh dimidium sanguinis' significat Divinum Verum quod factum vitae et cultus: `et posuit in crateribus' significat apud hominem in ejus memoriae rebus: `et dimidium sanguinis sparsit super altare' significat Divinum Verum a Domini Divino Humano: `et accepit librum foederis' significat Verbum in littera cum quo conjunctum est Verbum in caelo: `et legit in auribus populi' significat ad auscultationem et oboedientiam: `et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus' significat receptionem veri procedentis a Divino Humano Domini et oboedientiam ex corde et anima: `et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum' significat adaptationem ad recipiendum ab homine: `et dixit, Ecce sanguis foederis' significat per id conjunctionem Domini quoad Divinum Humanum cum caelo et cum terra: `quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec' significat quod conjunctio {1}a Domino per omnia et singula Verbi. @1 cum IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church