939. Ideae cogitationis eorum qui sordide avari fuerunt, in phantasias quam sordidis vertantur, constat ab eorum inferno, quod sub pedibus profunde; vapor inde exhalat sicut vapor ex suibus excoriatis in canali; ibi sunt avarorum domicilia: qui illuc veniunt, primum atri apparent, et ibi per pilorum derasionem, sicut solent sues, candidi sibi fieri videntur; ita quoque sibi tunc apparent; sed usque manet inde nota quod tales sint ubicumque veniunt. Quidam spiritus niger, qui nondum in infernum suum delatus quia adhuc moraturus in mundo spirituum, illuc demissus, qui non ita avarus fuerat, sed usque dum vixit, malitiose aliorum opibus inhiaverat, quo alluente avari ibi aufugiebant, dicentes quod latro, quia niger, et sic eos necaret; avari enim fugiunt tales quia maxime timent vitae; tandem comperti, quod non talis latro, dicebant ei, si candidus vellet fieri, modo ei pili, sicut suibus qui in conspectu visi, detraherentur, sic candesceret; sed hoc non voluit; inter spiritus sublatus est.