Arcana Coelestia (Potts) n. 9386

Previous Number Next Number See English 

9386. `Et scripsit (x)Moscheh omnia verba Jehovae': quod significet impressionem tunc vitae, constat ex significatione `scribere' quod sit imprimere vitae, de qua sequitur, ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Verbum, ut supra n. 9372, 9382, et ex significatione `omnium verborum Jehovae' quod sint vera ex Verbo, de qua etiam supra n. 9383; inde patet quod per `scripsit Moscheh omnia verba Jehovae' significentur vera Divina impressa vitae a Domino. Vera dicuntur impressa vitae quando fiunt voluntatis et inde actus; quamdiu solum in memoria haerent, et quamdiu solum spectantur intellectualiter, tamdiu non impressa vitae sunt; sed ut primum recipiuntur voluntate, tunc fiunt vitae, quoniam ipsum esse vitae hominis est velle et inde agere; prius nec appropriata sunt homini. 2 Quod `scribere' sit imprimere vitae, est quia scripturae sunt ob reminiscentiam in omnem posteritatem; similiter quae impressa sunt hominis vitae; sunt homini bini quasi libri, quibus inscripta sunt omnia ejus cogitata et acta; libri illi sunt binae ejus memoriae, exterior et interior; quae inscripta sunt ejus memoriae interiori, illa in omnem aeternitatem permanent nec usquam delentur; sunt praecipue illa quae voluntatis facta sunt, hoc est, quae amoris, nam quae amoris sunt voluntatis sunt; illa memoria est quae intelligitur per `librum vitae' cujusvis, videatur n. 2474.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church