9382. `Et venit Moscheh et renuntiavit populo': quod significet illustrationem et informationem Domini per Divinum Verum, quod ab Ipso, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Verbum, ita quoad Divinum Verum, nam hoc est Verbum, de qua supra n. 9372; {1}ex significatione `venire' cum de Domino quoad Verbum seu {2}Divinum Verum, quod repraesentatur per `Moschen,' quod sit illustratio, nam cum Dominus venit seu praesens est in Verbo, est illustratio; et ex significatione `renuntiare' quod sit informatio; inde patet quod per `venit Moscheh et renuntiavit populo' significetur illustratio et informatio Domini per Divinum Verum. Quomodo se habet cum illustratione et informatione ex Verbo 2 etiam hic paucis dicetur: quisque illustratur et informatur ex Verbo secundum affectionem veri {3}et desiderii ejus gradum, ac secundum facultatem recipiendi; qui in illustratione sunt, illi quoad internum suum hominem in luce caeli sunt, nam lux caeli est quae illustrat hominem in veris et bonis fidei, n. 8707, 8861; qui ita {4}illuminantur, illi Verbum secundum interiora ejus capiunt; quapropter illi ex Verbo doctrinam sibi faciunt, ad quam applicant sensum litterae; {5}ast qui non in affectione veri ex bono sunt et inde in desiderio sapiendi, illi plus occaecantur quam illustrantur cum legunt Verbum, nam non in luce caeli sunt; et ex luce mundi, quae lumen naturae vocatur, non vident nisi talia quae concordant cum mundanis, et sic ex fallaciis {6}in quibus sunt sensus externi, falsa arripiunt quae apparent illis {7}sicut vera; {8}plurimi inde sibi nullam doctrinam faciunt, sed in sensu litterae manent, quem applicant ad favendum falsis, imprimis talibus quae cum amoribus sui et mundi concordant; at qui non tales sunt, illi modo confirmant doctrinalia suae Ecclesiae, et non curant nec sciunt num sint vera vel falsa, de quibus videatur n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780; inde patet quinam sunt qui ex Verbo illustrantur et quinam qui occaecantur, quod nempe illi illustrentur qui in amoribus caelestibus sunt, nam amores caelestes recipiunt, et quasi spongiae (x)imbibunt vera caeli, conjunguntur etiam ex se sicut anima et corpus; vicissim autem illi occaecantur qui in amoribus mundanis sunt, quoniam hi amores recipiunt et quasi spongiae imbibunt falsa, et conjunguntur {9}etiam ex se; bonum enim et verum concordant, et vice versa malum et falsum; quapropter conjunctio mali et falsi vocatur conjugium infernale, quod est ipsum infernum, et conjunctio boni et veri vocatur conjugium caeleste, quod est ipsum caelum. 3 Quod Verbum sit ex quo illustratio et informatio, est quia id in prima {10}origine est ipsum verum Divinum procedens a Domino, et in descensu in mundum accommodatum omnibus caelis, inde est, cum homo cui amor caelestis, legit Verbum, quod per illud conjungatur caelo, et per caelum Domino, inde illustratio et informatio; aliter cum homo cui amor mundanus, legit Verbum; apud illum non est conjunctio caeli, quapropter ei non illustratio et informatio; quod per Verbum sit unio caeli et mundi, ita Domini cum genere humano, videatur n. 9212 fin., 9216 fin., 9357. @1 i et$ @2 i quoad$ @3 i ex bono$ @4 illustrantur$ @5 at$ @6 sensuum$ @7 ut$ @8 plurima pars inde nullam sibi doctrinam faciunt, sed modo confirmant doctrinalia suae Ecclesiae, sive vera sint sive falsa; alioquin sensum literalem Verbi applicant ad favendum falsis ex amoribus mundi suique oriundis$ @9 sicut$ @10 i sua$