Arcana Coelestia (Potts) n. 9378

Previous Number Next Number See English 

9378. `Et appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam': quod significet conjunctionem et praesentiam Domini per Verbum in communi, constat ex significatione `appropinquare' quod sit conjunctio et praesentia Domini, de qua sequitur, et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum in communi, de qua supra n. 9372. Quod per `appropinquabit Moscheh' significetur conjunctio et praesentia Domini per Verbum, est quia `appropinquare' in spirituali sensu significat conjungi per amorem, nam qui se mutuo amant conjunguntur, amor enim est conjunctio spiritualis; {1}universale est in altera vita, {2}quod omnes conjungantur secundum amorem boni et veri a Domino; inde totum caelum est talis conjunctio; similiter se habet cum appropinquatione seu conjunctione cum Domino; qui Ipsum amant, illi conjunguntur Ipsi, usque adeo ut dicantur esse in Ipso, cum in caelo; et omnes illi amant Dominum, proinde per amorem Ipsi conjunguntur, qui in bono vitae ex veris fidei sunt, quoniam bonum ex illis veris est a Domino, immo est Dominus, Joh. xiv 20, 21 Ast sciendum quod homo ex se non possit appropinquare ad 2 Dominum et conjungi Ipsi, sed Dominus appropinquabit ad hominem et conjungetur illi; et quia {3}Dominus trahit hominem ad Se, (m)Joh. vi 44, xii 32,(n) apparet sicut homo ex se appropinquet {4}et se conjungat; hoc fit quando homo desistit a malis, nam desistere a {5}malis hominis arbitrio seu libero relictum est; influit tunc bonum a Domino, quod nusquam deest, inest enim ipsi vitae quae homini a Domino; sed cum vita tantum {6}boni recipitur, quantum remota sunt mala. {7}(m)Quod per Verbum sit conjunctio et praesentia Domini, est quia Verbum {8}est unio hominis cum caelo et per caelum cum Domino; Verbum enim est Divinum Verum procedens a Domino, quare qui quoad doctrinam et vitam, seu quoad fidem et amorem, in illo vero sunt, in Divino procedente a Domino sunt, ita conjuncti Ipsi.(n) Ex his patet quod per `appropinquabit Moscheh solus ille ad Jehovam' significetur conjunctio et praesentia Domini per Verbum. 3 (m)Quod {9}appropinquare sit conjunctio et praesentia, est quia i altera vita distantiae unius ab altero se habent prorsus secundum dissimilitudines et diversitates interiorum, quae sunt cogitationis et affectionis, videantur n. 1273-1277, 1376-1381, 9104; {10}remotione etiam a Domino, et appropinquationes ad Ipsum se habent prorsus secundum bonum amoris et inde fidei ab Ipso et {11}in Ipsum; inde est {12}quod caeli Domino propinqui sint secundum bona, ac vicissim inferna a Domino remota secundum mala; inde patet unde est quo propinquus esse et appropinquare in spirituali sensu sit conjungi, (n){13}ut quoque in sequentibus locis: apud Davidem, Propinquus Jehovah omnibus invocantibus Ipsum, qui invocant Ipsum in veritate, Ps. cxlv 18;

`propinquus' pro praesens (c)et conjunctus: apud eundem, Beatus quem eligis, et appropinquare facis; habitabit atria {14}tua, Ps. lxv 5 [A.V. 4];

`appropinquare facere' pro conjungi: apud eundem, Jehovah, appropinqua ad animam meam, libera me, Ps. lxix 19 [A.V. 18]:

apud eundem, Propinquus Jehovah fractis corde, Ps. xxxiv 19 [A. V. 18]: 4 apud Jeremiam, Audire faciant verba Mea populum Meum, et (x)reducant eos a via illorum mala, a malitia operum illorum; (x)num Deus - propinquo Ego, et non Deus e longinquo? xxiii 22, 23;

quod `Deus e propinquo' dicatur illis qui desistunt a malis, et quod `Deus e longinquo' illis qui in malis{15}, patet: apud Moschen, Dixit Moscheh ad Aharonem, Hoc quod locutus est Jehovah, In propinquis Meis sanctificabor, Lev. x 3;

`in propinquis sanctificari' est apud illos qui Domino per bonum amoris et verum fidei ex Verbo conjuncti sunt: apud {16}Jeremiam, Tunc erit Magnificus ejus ex illo, et Dominator ejus e medio illius exibit; et appropinquare faciam Illum, et appropinquabit ad Me; quis namque est Ille, despondit cor suum ad appropinquandum ad Me? xxx 21;

ibi de Domino, Qui `Magnificus et Dominator'; `appropinquare ad {17}Jehovam' est uniri, nam appropinquatio Divini ad Divinum non aliud est (m)quam unio.(n) @1 i hoc$ @2 quoniam ibi omnes conjunguntur A, quod omnes conjunguntur IT$ @3 tunc trahit illum$ @4 (d)et sic conjungatur A, et se conjunget IT$ @5 malo$ @6 bonum$ @7 i Pa andra sidan in margine, that is, the following sentence stands in A in m of the next page.$ @8 unit hominem$ @9 propinquus esse et approprinquare significet conjunctionem et praesentiam$ @10 distantiae etiam a Domino et propinquationes ad Ipsum prorsus se [habent]$ @11 i sic$ @12 quod inferna a coelo ubi Dominus remota sint, et hoc secundum mala, et quod coeli Domino propinqui sint, secundum bona, et ea [propinquitas] coelis secundum boni genus et speciem$ @13 similiter ac alibi in Verbo, ut$ @14 mea AIT, cp n. 9741(7)$ @15 i sunt$ @16 Eundem$ @17 Me$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church