937. Ex his quoque constare potest quale est Verbum Domini in sensu interno; in sensu litterae tam rude apparet ut non aliud sciatur quam quod solum dicatur de sementi et messe, de frigore et aestu, de aestate et hieme, deque die et nocte, cum tamen involvant arcana Ecclesiae Antiquae seu spiritualis; ipsa verba in sensu litterae sunt talia, ita communissima quasi vasa, in quorum singulis tot et tanta arcana caelestia continentur ut nusquam quoad partem unius myriadis exhauriri queant; nam angeli, ex Domino, in verbis istis tam communissimis, desumptis ex terrestribus, ridere possunt, cum indefinita varietate, totum processum regenerationis, et statum regenerandi ac regenerati, cum homo vix quicquam.