9363. EXODI CAPUT VICESIMUM QUARTUM DOCTRINA CHARITATIS ET FINE
Credere illa quae docet Verbum seu quae doctrina Ecclesiae, et non vivere secundum illa, apparet sicut sit fides, et quoque autumant quidam quod salventur per illam; sed per illam solam nemo salvatur, est enim fides persuasiva, quae qualis sit, nunc dicetur.