9349. Actum est in capitibus xx-xxiii de legibus, judiciis, et statutis quae promulgata sunt e monte Sinai, et ostensum quid in sensu interno continent, ita quomodo in caelo percipiuntur, quod nempe non secundum sensum litteralem sed secundum sensum spiritualem, qui non patet {1} in littera sed usque inest; verum qui non scit quomodo res se habet potest autumare quod Verbum quoad sensum litteralem sic annihiletur, ex causa quia ad illum non attenditur in caelo; sed sciendum est quod sensus litteralis Verbi per id nequaquam annihiletur, verum potius confirmetur, et quod singula verba ex sensu spirituali, qui inest, pondera habeant et sancta sint, quoniam sensus litteralis est basis et fulcrum, cui sensus spiritualis innititur, et (o)cui conjunctissime cohaeret, usque adeo ut ne quidem iota seu apex aut {2} corniculum sit in littera Verbi quod non {3} sanctum Divinum in se continet, secundum Domini verba apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum aut unum corniculum {4} non praeteribit de lege, donec omnia fiant, v 18:
(o)et apud Lucam, Facilius est caelum et terram transire quam legis unum apicem {5} cadere, xvi 17;
[2] quod `lex' sit Verbum, videatur n. 6752, (x)7463; ideo etiam ex Divina Domini Providentia factum est quod Verbum quoad omnem iotam et apicem a tempore quo scriptum est conservatum sit, imprimis Verbum Veteris Testamenti; ostensum quoque est e caelo quod in Verbo non solum unaquaevis vox sed etiam unaquaevis syllaba, et, quod incredibile, unumquodvis corniculum (x)syllabae in lingua originali involvat sanctum, quod perceptibile fit angelis intimi caeli; quod ita sit, asseverare possum, sed scio quod transcendat fidem. Inde patet quod quidem ritualia externa Ecclesiae, quae repraesentabant Dominum (c)ac interna caeli et Ecclesiae quae a Domino, de quibus in Verbo Veteris Testamenti, quoad plurimam partem abrogata sint, sed quod usque Verbum in sua Divina sanctitate permaneat, quoniam, ut dictum est, omnia et singula ibi usque involvunt sancta Divina, quae in caelo, dum legitur id Verbum, percipiuntur; est enim internum sanctum in singulis, quod est sensus ejus internus, seu sensus caelestis et Divinus; hic sensus est anima Verbi, et est ipsum verum Divinum procedens a Domino, ita Ipse Dominus. [3] Ex his constare potest quomodo se habet cum legibus, judiciis, et statutis quae a Domino promulgata sunt e monte Sinai, et quae in capitibus xx-(x)xxiii, (o)de quibus actum est, continentur, quod nempe omnia et singula ibi sancta sint quia in interna forma sancta sunt; sed usque quod quaedam eorum abrogata sint quoad usum hodie ubi Ecclesia, quae est Ecclesia interna, quaedam autem eorum sunt talia ut possint servire usui si ita libet, et quaedam eorum omnino observanda et facienda (o)sunt; sed usque quae abrogata sunt quoad usum ubi Ecclesia, et quae servire possunt usui si ita libet, ut et quae omnino observanda et facienda, aeque sancta sunt ex {6} sancto interno, nam Verbum totum quantum in sinu suo est Divinum; sanctum internum est quod docet sensus internus, et est idem cum internis Ecclesiae Christianae, quae doctrina charitatis et fidei docet. [4] Ut haec ad captum sistantur, sint (x)illustrationi leges, judicia, et statuta de quibus in praedictis capitibus: quae ibi omnino (x)observanda et facienda, sunt quae continentur in xx 3-5, 7, 8, 12-14, 20, xxi 12, 14, 15, 20, xxii 17-19, 27 [A.V. 18-20, 28], xxiii 1-3, 6-8, 24, 25, 32 quae servire possunt usui si libet sunt talia quae continentur in xx 10, xxi 18, 19, 22-25, 33-36, 37 [A.V. xxii 1], xxii 1-13, 16, 20-22, 24-26, 30 [A.V. 2-14, 17, 21-23, 25-27, 31], xxiii 4, 5, 9, 12-16, 33 quae autem abrogata sunt quoad usum hodie ubi Ecclesia, xx 21-23, xxi 2-11, 16, 21, 26-29, 31, 32, xxii 14, 28, 29 [A.V. 15, 29, 30], xxiii 10, 11, 17-19. Sed, ut supra dictum est, haec et illa aeque sancta sunt, seu aeque Verbum Divinum sunt. @1 potest$ @2 seu$ @3 i inde$ @4 Gk [ ] (keraia)$ @5 Gk [ ] (keraia)$ @6 in IT$ CAUSAE {1} @1 In A CAUSAE is not separated from the rest of the title.$ Cur Dominus in nostra Tellure, et non in alia, nasci voluit