9335. `Et multiplicetur super te fera agri': quod significet affluxum falsorum ex jucundis amorum sui et mundi, constat ex significatione `multiplicari' cum de remotione malorum et falsorum {1} festina, quod sit affluxus, et ex significatione `ferae agri' quod sint falsa ex jucundis amorum sui et mundi; per bestias enim varii generis (o)in Verbo significantur affectiones bonae et {2} malae, n. 9280, inde per `feras {3}' affectiones falsi oriundae ex jucundis amorum {4} sui e mundi; hae affectiones etiam repraesentantur per feras, ut per pantheras, tigrides, apros, lupos, ursos, in altera vita; sunt quoque sicut ferae, nam qui in illis (d)amoribus sunt, in omnis generis mali et inde falsis sunt, ac sicut ferae spectant et tractant {5} socios; quod ab illis amoribus omnia mala et falsa, videatur n. 2041, 2045, 2057, 2363 2364, 2444, 4750, 4776, 6667, 7178, (a)7255, 7364, 7366-7377, 7488 7490, 7491-7494, 7643, 8318, 8487, 8678. [2] Quod affluant falsa ex illis amoribus per remotionem malorum et falsorum festinam, inde est quia bona et vera per successivam implantationem removebunt illa; falsa enim non nisi quam (x)a veris, et mala non nisi quam a bonis removentur; si hoc non successive et secundum ordinem fiat {6}, influunt falsa amoribus illis faventia, nam hi amores apud unumquemvis hominem antequam regeneratus est, regnant; et cum falsa influunt, tunc vera amplius non agnoscuntur; (m)homo etiam {7} qui regeneratur, in affectione veri tenetur, in qua cum est, inquirit vera undequaque inter scientifica in naturali, et ibi tunc praesentant se fallaciae (o)sensuum externorum, quae ibi multa copia sunt; ex illis, (o)quando aspirant jucunda amorum sui et mundi, non nisi quam falsa {8} concludit, quae succedunt et implent mentem, si falsa mali subito removentur;(n) haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri; parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram. [3] Quod `fera' sit falsum et malum ex amoribus sui et mundi, patet ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Esaiam, Erit ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit per eam immundus, non rapax ferarum ascendet illam, (x)xxxv 8, 9:
apud Ezechielem, Mittam super te famem et feram malam, ut orbam faciant te, v 17:
apud eundem, Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, et fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, xiv 15:
apud eundem, Super facies agri cades, ferae terrae et avi caeli dabo te in cibum, xxix 5:
apud eundem, Tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter: non erunt amplius praeda gentibus, et fera agri non amplius devorabit (c)illos, xxxiv 25, 28:
[4] apud Hoscheam, Devastabo vitem ejus et ficum ejus, et ponam eas in silvam, et comedet illas fera agri, ii 12:
apud eundem, Lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, pro fera agri et pro avi caelorum, iv 3:
apud Davidem, Conculcat eam (x)aper e silva, et fera agrorum depascit eam; Deus Zebaoth, revertere et visita vitem Tuam, Ps. lxxx 14 [, 15] [A.V. 13, 14]:
apud eundem, Disponis tenebras ut fiat nox, in qua prodit omnis fera silvae, Ps. civ 20:
apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis ea, cessare faciam feram malam e terra: si vero statuta Mea reprobaveritis, mittam in vos feram agri, quae vastabit vos, Lev. xxvi 3, 6, 15, 22:
apud eundem, Excutiet Jehovah Deus tuus gentes coram te paulatim, ne forte multiplicetur contra te fera agri, Deut. vii 22;
in illis locis `fera agri,' {9} `fera terrae,' et `fera silvae,' pro falsis et malis quae sunt amorum sui et mundi. [5] Quia per `feram' significatur falsum, et falsum ex duplici origine est, nempe ex malo et ex bono {10}, n. 9258, quapropter per `feram' in Verbo etiam significantur gentes probae, quae tametsi in falso, usque tamen in probo vitae (d)sunt; in hoc sensu `fera' dicitur {11} apud Davidem, Mihi omnis fera silvae, et bestiae in montibus milium; novi omnem avem montium, et fera agrorum Meorum Mecum, Ps. l 10, 11:
apud eundem, Laudate Jehovam, fera et omnis bestia, Ps. cxlviii 7, 10:
apud Esaiam, Omnis fera agrorum Meorum, venite ad comedendum, omnis fera in silva, lvi 9:
apud Ezechielem, In ramis cedri, (o)quae Aschur, nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri; ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6. @1 falsorum et malorum$ @2 vel$ @3 i agri$ @4 amoribus$ @5 i ibi$ @6 fit$ @7 enim$ @8 i ex suasu jucundorum amorum sui et mundi$ @9 i et$ @10 probo IT$ @11 ut$