Arcana Coelestia (Potts) n. 9331

Previous Number Next Number See English 

9331. `Et mittam crabronem ante te': quod significet formidinem illorum qui in falsis mali, constat ex significatione `crabronum' quod sint falsa pungentia et (x)necantia, et inde formidinem incutientia; (m)terror praedicatur de illis qui in malis, et formido de illis qui in falsis; de terrore illorum, videatur (o)supra n. 9327;(n) quod `crabrones' formidinem illorum qui in falsis {1} significent, est quia alati sunt et praediti aculeis {2} quibus punctiones (x)venenatas inferunt; (s)animalia enim tam majora quam minora significant talia quae sunt affectionum, `seu' quae se referunt ad voluntatem, aut (c)significant talia quae sunt cogitationum, (o)seu quae se referunt ad intellectum; nam omnia quaecumque in homine sunt, se referunt {3} vel ad ejus voluntatem vel ad ejus intellectum; quae non ad alterutrum se referunt {4} (d)non sunt in homine, ita non sunt hominis; animalia gradientia et quoque reptilia significant affectiones in utroque sensu, ita bona vel mala, nam haec sunt affectionum, at vero animalia volantia et quoque insecta alata significant talia quae sunt cogitationum in utroque sensu, ita vera vel falsa, nam haec sunt cogitationum; quod animalia significent bona vel mala, videatur n. 9280, quod reptilia talia in sensuali externo, n. 746, 909, 994, {5} quo volatilia (o)significent vera vel falsa, n. 40, 745, 776, 778, 866, (m)(t)911, 988, 3219, 5149, 7441; inde insecta alata significant similia, sed in extremis hominis. [2] Ast falsa, de quibus nunc {6},(n)(s) sunt {7} plurium generum: sunt falsa quae non laedunt, sunt falsa quae leviter et {8} quae graviter laedunt, et quoque sunt quae necant; cognoscuntur cujus generis sunt ex malis ex quibus sunt; omne enim falsum quod laedit et quod necat trahit suum existere ex malo, nam falsum ex malo est malum apparens in forma; in altera vita etiam talia falsa cum repraesentantur in forma visibili, sistuntur sicut colluvies insectorum et volatilium immundorum, et (o)terribilium aspectu secundum mali ex quo sunt {9}, speciem. Ex his patet unde est quod `crabrones' significent formidinem illorum qui in falsis mali sunt; similiter in (x)Deuteronomio, Crabronem mittet Jehovah Deus tuus in illos, usque dum perierint residui et absconditi coram te, vii 20. [3] In Verbo memorantur passim insecta varii generis, et ubivis significant falsa aut mala in extremis, seu in sensuali externo hominis quae sunt mala et falsa oriunda ex fallaciis sensuum ac ex voluptatibus et appetitibus variis in corpore, quae per lenocinia sua et per apparentias seducunt, ac faciunt ut rationale assentiat, et sic immergatur falsis ex malo; quod falsa illius generis significentur per `volatilia noxia' Aegypti, videatur n. 7441, pariter per `locustas' ibi {10} n. 7643, quod per `ranas' Aegypti significentur ratiocinia ex falsis n. 7351, 7352, 7384, per `pediculos' ibi mala ejusdem generis, n. 7419 et quod per `vermes' falsa quae consumunt et cruciant, n. 8481. [4] Talia quoque mala et falsa significantur {11} per insectorum variorum genera in sequentibus his locis: apud Esaiam, Fiet in die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient e quiescent omnes in fluvio desolationum, et in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, vii 18, 19;

agitur ibi de Adventu Domini, et de statu Ecclesiae tunc; `musca in extremitate fluviorum Aegypti' est falsum in extremis, hoc est in sensuali externo hominis, n. 7441, `apis in terra Aschuris' est falsum pervertens ratiocinia mentis, `Aschur' enim est ratiocinatio, n. 1186 `fluvius desolationum' est falsitas ubivis regnans, `fissurae petrarum' sunt vera fidei in obscuro, quia {12} remota a luce caeli, n. 8581 fin., `virgulta' sunt vera nascentia {13} similia, n. 2682: [5] apud Amos, (x)Percussi vos uredine et rubigine; plurimos hortes vestros et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca iv 9:

apud Joelem, Residuum erucae comedet locusta, et residuum locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus; expergiscimini, ebrii, et ejulate, omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro, i 4, 5:

apud eundem, Plenae sunt areae frumento puro, exundant torcularia mustum et oleum; et compensabo vobis annos quos consumpsit locusta, (x)melolontha, et bruchus, et eruca, exercitus Meus magnus quem misi inter vos, ii 24, 25;

quod hic falsa et mala in extremis seu sensuali externo hominis Ecclesiae per insectorum illorum genera significentur, patet ex singulis ibi, nam agitur de perversione veri et boni Ecclesiae; quid `locusta' et quid `bruchus,' videatur n. 7643; quod per `hortos, vineas, ficus, oleas, vinum, et mustum,' quae a talibus perdentur, significentur bona et vera Ecclesiae in communi {14}, saepius in explicationibus ostensum est: [6] apud Davidem, Prorepere fecit in terram eorum ranas, in conclavia {15} regum eorum; dixit ut veniret colluvies, pediculi in omni termino eorum, Ps. cv (x)30, 31;

ibi de Aegypto; quid `ranae' ibi, videatur n. 7351, 7352, 7384, et quid `pediculi,' n. 7419: apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. (x)xxviii 39;

`vermis' pro omni tali falso et malo in genere {16}: [7] apud Esaiam, Ne timete opprobrium hominis, et a calumniis eorum ne consternemini, quia sicut vestem comedet eos tinea, et sicut lanam comedet eos blatta, li [7,] 8;

`tinea' pro falsis in extremis hominis, et `blatta' pro malis ibi, nam `vestis quam comedet tinea' significat vera inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, n. 2576, 5248, 6377, 6918, 9158, 9212, et `lana quam comedet {17} blatta' significat bona inferiora seu exteriora quae sunt sensualis hominis, quod patet a pluribus locis {18}, tum a significatione `ovis e qua lana' quod sit bonum charitatis, n. 4169. (m)Quaenam et qualia sunt extrema naturalis hominis, quae sensualia vocantur, videatur n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5089, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, (x)6310-6318, (x)6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7645, 7693, 9212, 9216.(n) @1 id$ @2 aculeis praediti sunt$ @3 After intellectum$ @4 quae ad unum eorum se non referunt$ @5 i et$ @6 sed falsa sunt varii generis$ @7 i enim falsa$ @8 i sunt$ @9 i derivata$ @10 Aegypti$ @11 Talia mala et falsa significantur altered to Quod talia mala et falsa significentur$ @12 et$ @13 i quae$ @14 quod per hortos, vineas, ficus, oleas, quae a talibus perdentur, significentur in communi vera et bona Ecclesiae, et quoque per vinum et mustum quod excisum$ @15 conclavibus$ @16 Before pro omni$ @17 comedat IT$ @18 i in Verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church