Arcana Coelestia (Potts) n. 9328

Previous Number Next Number See English 

9328. `Et turbabo omnem populum': quod significet consternationem omnium falsorum, constat ex significatione `turbare' quod sit consternatio, de qua sequitur, ex significatione `populi' quod sint qui in veris, ita abstracte vera, et {1} in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6232. (s)Quod `turbare' (x)significet consternationem, est quia illi qui consternantur, animo et corde turbantur usque ut insaniant et ruant ex se in perniciem; quod talis consternatio per `turbare' significetur, patet apud Sachariam, In die illo erit perturbatio Jehovae magna inter eos qui pugnant contra Hierosolymam; et arripient vir manum socii sui, et ascendet manus ejus super manum socii ejus, xiv [12,] 13;

`pugnare contra Hierosolymam' est contra Ecclesiam, ita quoque contra vera et bona fidei quae faciunt Ecclesiam; quod `perturbatio' {2} sit consternatio usque ad insaniam, patet: apud Moschen, Jehovah Deus tuus dabit gentes coram te, et conturbabit conturbatione magna, usque dum perdantur, Deut. vii 23;

`perturbatio' pro consternatione tali.(s) @1 inde$ @2 perturbare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church