Arcana Coelestia (Potts) n. 9323

Previous Number Next Number See English 

9323. `Et benedicet pani tuo et aquis tuis': quod significet incrementum boni amoris et veri fidei, constat ex significatione `benedici a Jehovah {1}' quod sit fructificari in bonis et multiplicari in veris, de qua n. 2846, 3406, 4981, 6091, 6099, 8939, ita incrementum in talibus quae sunt amoris et fidei, ex significatione `panis' quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6118, 8410, et ex significatione `aquae' quod sit verum fidei, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 6346, 7307, 8568. Quia `panis' significabat omne bonum amoris et `aqua' omne verum fidei in complexu, et quia `benedici a Jehovah' significat omne incrementum in illis, ideo sollemne votivam fuit in Ecclesiis antiquis ut Jehovah benedicat pani et aquis, et quoque communis formula dicere panem et aquam cum exprimeretur omnis cibus et omnis potus naturalis, ac intelligeretur omne bonum et omne verum spirituale, (o)haec enim sunt quae nutriunt vitam spiritualem sicut illa vitam naturalem, n. 4976; [2] haec significantur per `panem' et `aquam' in sequentibus locis: {2} apud Esaiam, Ecce Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et Jehudah omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, iii 1;

`baculus panis' pro potentia et vita ex bono, et `baculus aquae' pro potentia et vita ex vero: apud Ezechielem, Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquam {3} in mensura et cum stupore bibant; ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, iv 16, 17;

quod `carere pane et aqua' sit deprivari bono amoris et vero fidei, patet manifeste, nam dicitur ut `desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem': pariter apud eundem, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine ejus, propter violentiam omnium habitantium {4} in ea, xii 19:

[3] apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11:

in Libro Primo Regum, Dixit vir Dei ad Jerobeamum, Si dares mihi dimidiam domum tuam, non ingredior tecum, nec comederem panem, neque biberem aquam in loco hoc; sic namque praecepit Jehovah, dicendo, Non comedes panem, neque bibes aquam, neque redibis per viam quam ivisti. Sed propheta ex Bethele dixit ad illum, (o)quod dictum a Jehovah, quod {5} comederet secum panem et biberet aquam, mentiendo; et reversus est cum eo, et comedit panem in domo ejus et bibit aquas; quapropter discerptus est a leone, xiii 8, 9, 16-19, 24;

{6} quod non ederet panem et biberet aquam apud Jerobeamum, significabat {7} quod abhorresceret bonum ibi et quoque verum, quia erant profanata, Jerobeamus enim profanavit altare et omnia sancta cultus, ut patet ab historicis Verbi ibi. [4] Defectus boni et veri spiritualis significabatur per quod non data sit pluvia per tres annos et dimidium regnante Achabo, usque ut deficeret panis et aqua; et quod tunc abiret Elias ad viduam in Sarepta, et peteret ab illa parum aquae in vase ut biberet, et (x)frustum panis (o)ut ederet, 1 Reg. xvii (o)et xviii; per `panem' enim significabatur {8} omne bonum Ecclesiae, et per `aquam' omne verum Ecclesiae, (o)ut supra dictum est; {9} quia eo tempore repraesentabantur talia, ex causa quia repraesentativam Ecclesiae erat apud illos, et quia sic per repraesentativa conscriberetur {10} Verbum, etiam historicum, inde erat quod (o)devastatio boni et veri repraesentaretur {11} per defectum panis et aquae; quoniam {12} `panis' significabat omne bonum amoris in complexu, ideo quoque sacrificia dicebantur panis, n. 2165, et ideo quoque Dominus Se (m)vocat `panem qui e caelo descendit,' Joh. vi 48, 50, 51, nam Dominus {13} est ipsum Bonum Amoris.(n) @1 d Jehovah i Domino$ @2 i ut$ @3 aquas$ @4 habitatorum$ @5 ut$ @6 i per$ @7 significabatur$ @8 i, ut dictum,$ @9 i et$ @10 scriberetur$ @11 After aquae$ @12 quia$ @13 quoniam Ipse$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church