Arcana Coelestia (Potts) n. 9320

Previous Number Next Number See English 

9320. `Quia destruendo destrues illos': quod significet quod mala prorsus amovenda, constat ex significatione `destruere' cum de malis et falsis, quae per gentes (o)terrae Canaanis et per deos eorum significantur, quod sit amovere; quod `destruere' sit amovere, est quia illi qui in bono et vero sunt, nusquam destruunt illos qui in malo et falso, sed modo amovent, ex causa quia ex bono agunt et non ex malo, et bonum est a Domino, Qui nusquam destruit aliquem; ast {1} illi qui in malo et inde falso sunt destruere conantur, (o)et quantum possunt, destruunt illos qui in bono, ex causa quia ex malo agunt; sed quia tunc ruunt contra bonum quod a Domino, ita contra Divinum, semet ipsos destruunt, hoc est, in damnationem et in infernum se praecipitant; talis lex ordinis est; quod ita sit, videatur n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, 8137, 8146, (x)8265, 8945, 8946. [2] Quod Israelitae et Judaei destruerent gentes terrae Canaanis, erat quia illi repraesentabant spirituali et caelestia {2}, et gentes infernalia (c)et diabolica, quae nusquam simul cum illis esse possent, sunt enim opposita; quod illis permissum fuerit destruere gentes, erat causa quia apud illos non fuit Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ita nec Dominus (o)apud illos praesens nisi solum repraesentative, n. 4307, erant enim in externis absque interno, hoc est, in cultu repraesentativo boni et veri, non autem in bono et vero; talibus permittitur destruere, occidere, internecioni et devotioni dare, non autem (o)permittitur illis qui in externis et simul in internis sunt, quoniam hi ex bono agent, et bonum est a Domino. [3] Quod Judaei et Israelitae tales (x)fuerint, aperte (x)declarat Moscheh, Ne dicas in corde tuo, quando impulerit Jehovah Deus tuus gentes coram te, dicendo, propter justitiam meam adduxit me Jehovah ad possidendum terram hanc; non propter justitiam tuam, et propter rectitudinem cordis tui, quia populus durus cervice tu, Deut. ix 4-6:

et alibi, Gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Deut. (x)xxxii 28, 32-34;

(m)`vitis' in sensu interno significat Ecclesiam, n. 1069, 5113, 6375, 6376, 9277, `uvae et botri' significant bona interna et externa illius Ecclesiae, n. 1071, 5117, 6378, et `vinum' significat verum illius Ecclesiae internum {3}, n. 1071, 1798, 6377; inde patet quid significat {4} quod `vitis eorum sit de vite Sodomae et de agris Gomorrhae,' quod `uvae (o)eorum sint uvae fellis, et botri amaritudinum,' et `quod vinum (o)eorum sit venenum draconum, et fel aspidum crudele'; quod haec nota sint {5} Jehovae, hoc est, Domino {6}, {7} significatur per quod `illud {8} absconditum (o)sit apud Se, et obsignatum in thesauris Suis {9}':(n) [4] apud Johannem, Jesus dixit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, viii (x)44;

inde vocantur generatio prava et adultera, Matth. xii (x)39; tum progenies viperarum, Matth. iii 7, xii 34, xxiii (x)33; Luc. iii 7; quod tales, describitur {10} etiam a Domino in parabolis, Matth. xxi (x)33-45; Marc. xii 1-9; Luc. xiv 16-24, xx 9 seq. Quod gens illa fuerit gens pessima, quod, cum in cultu, in externis fuerit {11} absque interno, quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae fuerit {12}, et quod usque repraesentare potuerit interna Ecclesiae, videatur {13} n. 3398, 3479, 3480, 3732 fin., 3881 fin., 4208, 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4500, 4503, 4680, 4815, (x)4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911-4913, 5057, 5998, 6304, 6832, 6877, 7048, 7051, 7248, 7401, 7439, 8301, 8588, 8788, 8806, 8814, 8819, 8871, 8882, 9284. @1 sed$ @2 i Ecclesiae$ @3 boni$ @4 significatur per$ @5 et quod hoc notum sit$ @6 seu Domino$ @7 i et non illis$ @8 hoc$ @9 Ipsius$ @10 describuntur$ @11 solum$ @12 repraesentativum Ecclesiae fuerit, et non Ecclesia$ @13 videantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church