9314. `Et hostem agam in hostes tuos': quod significet quod avertet omnia mala ex quibus falsa, constat ex significatione `hostem agere' cum de Jehovah seu Domino, quod sit avertere, de qua mox supra n. 9313, et ex significatione `hostium' quod sint mala ex quibus falsa, quoniam illa in spirituali sensu sunt `hostes' contra bona ex quibus vera. Quod per `hostes' significentur mala ex quibus falsa, est quia per `inimicos' significantur falsa ex malo; nam ubi in Verbo agitur de falso, etiam agitur de malo, sicut cum de vero etiam de bono, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; inde patet quod aliud significetur per `inimicum agere in inimicos' et aliud per `hostem agere in hostes,' et quod hoc non sit repetitio solum propter exaltationem rei.