Arcana Coelestia (Potts) n. 9284

Previous Number Next Number See English 

9284. `Non audietur super ore tuo': quod significet quod non oboediendum ulla affirmatione, constat ex significatione `audire' quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652, 4660, 5017, 7216, 8361, et ex significatione `non super ore esse' cum de doctrina falsi, quae significatur per `nomen deorum aliorum,' quod sit non affirmare. Quod nomen deorum aliorum non memorandum esset, nec audiendum super ore, erat ob causam ut repraesentarentur caelestia ac Divina Domini per omnia statuta, judicia, et praecepta quae mandata sunt; repraesentabantur etiam quamdiu {1} Jehovam nominabant et colebant, tunc enim aderat Divinum Domini, et cum {2} Illo caelum; at cum nominabant et colebant alios deos, tunc repraesentabantur infernalia, nam spiritus ab infernis aderant, qui pro diis coli volebant; id enim (o)illi qui in infernis sunt, continuo {3} ambiunt, quoniam amores sui et mundi ibi regnant, videatur n. 3881 fin. @1 i solum$ @2 in$ @3 continue$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church